라틴어 문장 검색

Commodius est ergo subinde pectendo repurgare quam id ex toto prohibere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 2장 2:1)
Id autem, quod subinde raditur, inlini atramento scriptorio satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 4장 3:6)
Si magis pus profluit, et caput utique tondendum est et multa calida aqua perfundendum, et gargarizandum, et usque ad lassitudinem ambulandum, et cibo modico utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 13:2)
id uel calido pane uel cera subinde calfacta foueri oportet sic, ne nimius is calor sit sed facile ea parte sustineatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 3:3)
si subinde redit, eadem acu concidenda et in plures partes dissipanda est, quae singulae et facilius conduntur et minus late officiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 37:4)
qui subinde eas rimas cum dolore diducendo sanguinem citat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 12:2)
idque ibi reperta uia paulatim ab inguinibus in inferiores quoque partes nissum subinde neruosas tunicas et ob id eius rei patientes diducit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 3:6)
Nonnumquam etiam prolapsus in ipsam fistulam calculus, quia subinde ea extenuatur, non longe ab exitu inhaerescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 3:2)
Hos omnes leniter permutatis subinde digitorum uicibus sic oportet adducere, ne uesicam laedant neue intus aliquae dissipatae reliquiae maneant, quae postmodo curationi difficultatem faciant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 18:3)
Atque os spongia subinde et faciem detergendum est, finisque eius fomenti est, donec infirmando offendat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 24:3)
isque subinde oleo tepido madefaciendus est, ut neque frigus ad uesicam admittat et neruos leniter molliat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 24:5)
si plus aequo adsumitur, subinde uesica impletur eoque inritatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 5:6)
Non nisi aquam autem bibendam esse manifestius est, quam ut subinde dicendum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 5:7)
eaque ne nimis incalescat, subinde in aquam frigidam demittenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 7:2)
quae demissa sic, ut exterior pars eius cerebro propior sit, subinde ei subicitur quod scalpro discutiendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION