라틴어 문장 검색

quin pultando, inquam, paene confregi foris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 240)
navis confracta est eis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS44)
Confracta navis in mari est illis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 294)
Confracta est, mi Trachalio, hac nocte navis nobis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 365)
confracta est navis, perdidi quidquid erat miser ibi omne.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 240)
Dum parasitus mi atque fratri fuisti, rem confregimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 2117)
nam postquam hic eius rem confregit filius videtque ipse ad paupertatem protractum esse se suamque filiam esse adultam virginem, simul eius matrem suamque uxorem mortuam, quoniam hinc iturust ipsus in Seleuciam, mihi conmendavit virginem gnatam suam et rem suam omnem et illum corruptum filium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2110)
Edepol hominem praemandatum ferme familiariter, qui quidem nusquam per virtutem rem confregit, atque eget;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 273)
axes volutarum ne crassiores sint quam oculi magnitudo, volutaeque ipsae succidantur altitudinis suae duodecimam partem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장32)
tunc autem succidatur margo, quae sustinet harenam;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장14)
Addidi etiam cum dolore, quo potui, quoniam apostolus ait ad dis- cernendum populum christianum a duritia Iudaeorum epistulam suam non in fabulis lapideis scriptam sed in tabulis cordis carnalibus, cum Moyses famulus dei propter illos principes binas lapideas tabulas confregisset, quo modo non possemus istorum corda confringere, qui homines novi testamenti sanctorum diebus celebrandis ea vellent sollemniter exhibere, quae populus veteris testamenti et semel et idolo celebravit.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION