라틴어 문장 검색

iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo sunt et cum externis succumbunt omnia plagis, quando quidem grandi cibus aevo denique defit, nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam corpora conficere et plagis infesta domare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:10)
neque enim poterant subsidere saxa nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:13)
Bona verba quaeso, Praetextatus morali, ut adsolet, gravitate subiecit, nec insolenter parentis artium antiquitatis reverentiam verberemus, cuius amorem tu quoque dum dissimulas magis prodis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 4:1)
Masurius adicit simulachrum huius deae ore obligato atque signato in ara Volupiae propterea collocatum, quod qui suos dolores anxietatesque dissimulant perveniant patientiae beneficio ad maximam voluptatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 8:1)
Quo dissimulante filium ipsius mors repentina consumpsit, ac post secundam denuntiationem ob eandem negligentiam ipse quoque in subitam corporis debilitatem solutus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 4:1)
geminatamque accepit summam dissimulante liberto, qui postea coepto alio opere leniter factum suum Caesari obiecit libello tali dato:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 24:4)
Dissimulavit Augustus deprehensis super vestem earum canis:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 7:3)
Quem Galba ut confunderet, dissimulata professione eius interrogavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 4:3)
Hoc quoque dissimulando surripuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 14:3)
Et quia his loquendi labyrinthis inpares nos fatemur, age, Vetti, hortemur Eustathium ut recepta contraria disputatione quicquid pro vario cibo dici potest velit communicare nobiscum, ut suis telis lingua violenta succumbat et Graecus Graeco eripiat hunc plausum, tamquam cornix cornici oculos effodiat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 2:1)
Ille diu hoc a se officium deprecatus, ubi tot inpellentium procerum, quibus obviandum non erat, hortatui succubuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 5:1)
Habes, Evangele, utrobique quod teneas, et dissimulata paulipser inrisione tecum delibera quid sequaris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 14:3)
Succubuit si qua tellus, cumulumque furentem Undarum non passa ruit, tum flumine toto Transit, et ignotos aperit sibi gurgite campos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:6)
Nusquam Magni Fortuna sine illo Succubuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:24)
prohibet succumbere fatis Magnus, et immodicos castigat voce dolores:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION