라틴어 문장 검색

necesse vero iis, cum eadem iudiciis pluribus dicunt, aut fastidium moveant velut frigidi et repositi cibi, aut pudorem deprehensa totiens audientium memoria infelix supellex, quae sicut apud pauperes ambitiosos pluribus et diversis officiis conteratur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 73:1)
sed ne perdet quidem, qui rationem loquendi primum cognoverit, tum lectione multa et idonea copiosam sibi verborum supellectilem compararit et huic adhibuerit artem collocandi, deinde haec omnia exercitatione plurima roborarit, ut semper in promptu sint et ante oculos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 29:2)
arma, non supellectilem decori esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장73)
Qui domum intraverit, nos potius miretur quam supellectilem nostram.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 6:6)
de quo statim dicam, si prius illud genus, de quo locutus sum, merito primum poni docuero, cum sit rerum omnium capax."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 13:2)
Propria Platonis supellex est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 18:4)
Quia non rigorem potionis suae, quam capaci scypho miscuit, renovat fracta insuper glacie?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 23:4)
Cum penes te palma fuerit et propinationes tuas strati somno ac vomitantes recusaverint, cum superstes toti convivio fueris, cum omnes viceris virtute magnifica et nemo vini tam capax fuerit, vincens a dolio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 24:2)
Divitem illum putas, quia aurea supellex etiam in via sequitur, quia in omnibus provinciis arat, quia magnus kalendari liber volvitur, quia tantum suburbani agri possidet, quantum invidiose in desertis Apuliae possideret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 7:1)
tu ad supellectilem artis, non ad artem venis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 13:4)
An tu existimas reprendendum, qui supervacua usibus conparat et pretiosarum rerum pompam in domo explicat, non putas eum, qui occupatus est in supervacua litterarum supellectile ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 36:3)
nobis autem, quibus perrumpenda caligo est et quorum visus in proximo deficit, singula quaeque ostendi facilius possunt universi nondum capacibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 2:2)
Quid lapideas moles in rotundum ac leve formatas, quibus porticus et capacia populorum tecta suscipimus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 25:6)
Capax est noster animus, perfertur illo, si vitia non deprimant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 30:4)
Illo die populus Romanus multorum supellectilem spectavit, unius miratus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 73:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION