라틴어 문장 검색

postulantibus deinde ut novos exercitus scribere aut supplementum veteribus liceret, utrumque negatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 107:2)
praetoribus quoque in Hispaniam supplementum petentibus negatum, M. Iunio in citeriorem, Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 108:1)
Lucretius, quibus Hispaniae provinciae obvenerant, fatigantes saepe idem petendo senatum, tandem pervicerunt ut supplementum sibi ad exercitum daretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 193:2)
praetorem, cuius sors fuisset ut iret quo senatus censuisset, Brundisium ad classem ire placuit, atque ibi recognoscere socios navales, dimissisque si qui parum idonei essent, supplementum legere ex libertinis et dare operam ut duae partes civium Romanorum, tertia sociorum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 330:2)
priusquam id sors cerneret, in incertum, ne quid gratia momenti faceret, in utramque provinciam quod res desideraret supplementi decerni - in Macedoniam peditum Romanorum sex milia, sociorum nominis Latini sex milia, equites Romanos ducentos quinquaginta, socios trecentos - veteres milites dimitti,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 131:1)
alteri consuli nullus certus finitus numerus civium Romanorum quem in supplementum legeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 134:1)
in Hispaniam tria milia peditum Romanorum in supplementum, trecenti equites decreti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 139:1)
praeter dilectum eorum quos in supplementum mitti oportebat quattuor a C. Sulpicio praetore scriptae legiones sunt, intraque undecim dies dilectus est perfectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 162:1)
PRINCIPIO veris, quod hiemem eam, qua haec gesta sunt, insecutum est, ab Roma profectus Q. Marcius Philippus consul cum quinque milibus militum, quos in supplementum legionum secum traiecturus erat, Brundisium pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 2:1)
quare semper adiciendum est rationis supplementum in symmetriarum membris, ut, cum fuerint aut altioribus locis opera aut etiam ipsa colossicotera, habeant magnitudinum rationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장43)

SEARCH

MENU NAVIGATION