라틴어 문장 검색

Violatorum numinum maiestate conpulsa est, ut mori et uellet et deberet et non posset.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.41)
Immites potuit flectere cantibus umbrarum dominos et prece supplici Orpheus, Eurydicen dum repetit suam.
(세네카, Hercules Furens 8:24)
aras tangite supplices, pingues caedite victimas;
(세네카, Hercules Furens 12:53)
Miserere, genitor, supplices tendo manus.
(세네카, Hercules Furens 17:44)
o nulla dolor contente poena, quaere supplicia horrida, incogitata, infanda, Iunonem doce, quid odia valeant:
(세네카, Hercules Oetaeus 5:11)
est frater quidem, sed ex noverca, tu quoque, Alcidae soror tantum ex parente, cuspidem in fratrem tuum iaculare, Pallas, supplices tendo manus ad te, noverca:
(세네카, Hercules Oetaeus 19:15)
supplicem Alciden vides, at nulla tellus, nulla me vidit fera te deprecantem.
(세네카, Hercules Oetaeus 19:18)
quicumque caesos ingemit natus patres, a me petet supplicia, me cuncti obruent:
(세네카, Hercules Oetaeus 26:20)
quamvis enim sim clade miseranda obruta, expulsa supplex sola deserta, undique adflicta, quondam nobili falsi patre avoque clarum Sole deduxi genus.
(세네카, 메데아 4:40)
talem sciebas esse, cum genua attigi fidemque supplex praesidis dextrae peti;
(세네카, 메데아 4:58)
Supplex recedens illud extremum precor, ne culpa natos matris insontes trahat.
(세네카, 메데아 5:14)
abscede quaeso, Supplicem audivit Creo.
(세네카, 메데아 9:8)
licet extruat marmoribus atque auro tegat superbus aulam, limen armatae ducis servent cohortes, mittat immensas opes exhaustus orbis, supplices dextram petant Parthi cruentam, regna divitias ferant:
(세네카, 옥타비아 9:42)
Adfusus aris supplices tendo manus matura poscens fata, praecurram ut prior patriam ruentem neve post omnis cadam fiamque regni funus extremum mei.
(세네카, 오이디푸스 1:34)
ut sacrata templa Phoebi supplici intravi pede et pias numen precatus rite summisi manus, gemina Parnasi nivalis arx trucem fremitum dedit;
(세네카, 오이디푸스 3:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION