라틴어 문장 검색

Scylla redit (neque enim medio se credere ponto audet) et aut bibula sine vestibus errat harena, aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 79:2)
Nacta locum tempusque "per, o, tua lumina" dixit, "quae mea ceperunt, perque hanc, pulcherrime, formam, quae facit, ut supplex tibi sim dea, consule nostris ignibus et socerum, qui pervidet omnia, Solem accipe, nec durus Titanida despice Circen!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 45:6)
Pertimui, fateor, nactusque hoc litus adhaesi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 52:4)
inde, levi vento Zerynthia litora nacta, Threïciam tetigit fessa carina Samon.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 106)
nunc quoque se, quamvis est iussa quiescere, quin te nominet invitum, vix mea Musa tenet, utque canem pavidae nactum vestigia cervae latrantem frustra copula dura tenet, utque fores nondum reserati carceris acer nunc pede, nunc ipsa fronte lacessit equus, sic mea lege data vincta atque inclusa Thalia per titulum vetiti nominis ire cupit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 915)
Pisces ex sententia Nactus sum:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 3151)
More hominum evenit ut quod sim nactus mali Prius rescisceres tu quam ego illud quod tibi evenit boni.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 622)
ubi siem Testitum hunc nactus;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 515)
Ergo propterea te sedulo Et moueo, et hortor, ne cuiusquam misereat, Quin spolies, mutiles, laceres, quemque nacta sis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 18)
Hic animus partim uxoris misericordia Devinctus, partim victus huius iniuriis, Paulatim elapsus est Bacchidi, atque huc transtulit Amorem, postquami par ingenium nactus est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 2122)
Puer quia clam te est natus nactus alteram es.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 490)
aut unde annulum istum nactus es?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 358)
Hic Phaedria Continuo quandam nactus est puellulam Citharistriam:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 273)
Ut ne addam quod sine sumtu ingenuam liberalem nactus es;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 327)
Non triumpho ex nuptiis tuis si nihil nanciscor mali, Ni etiam nunc me huius causa quaerere in maloiubeas crucem?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 335)

SEARCH

MENU NAVIGATION