라틴어 문장 검색

quod cum contingit, nescio quomodo hilarior protinus renidet oratio, ut in zephyris et . quae si nostris litteris scribantur, surdum quiddam et barbarum efficient, et velut in locum earum succedunt tristes et horridae, quibus Graecia caret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 194:1)
Hoc multo fortius est, ebrio ac vomitante populo siccum ac sobrium esse, illud temperatius, non excerpere se nec insigniri nec misceri omnibus et eadem, sed non eodem modo, facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 4:1)
Est ergo tanti ulla potentia, ut sit tibi tam ebrius sermo?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 9:6)
Quid enim, si quis surdos obiurget aut natura morbove mutos ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 2:1)
Surdum te amantissimis tuis praesta;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 2:5)
Videre ebrios per litora errantes et comessationes navigantium et symphoniarum cantibus strepentes lacus et alia, quae velut soluta legibus luxuria non tantum peccat, sed publicat, quid necesse est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 4:3)
"O te," inquis, "ferreum aut surdum, cui mens inter tot clamores tam varios, tam dissonos constat, cum Chrysippum nostrum adsidua salutatio perducat ad mortem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 3:1)
Audi ergo, quemadmodum colligat virum bonum non futurum ebrium:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 9:2)
"ebrio secretum sermonem nemo committit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 9:3)
ergo vir bonus ebrius non erit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 9:5)
Ait enim ebrium duobus modis dici:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 10:2)
altero, si solet ebrius fieri et huic obnoxius vitio est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 10:4)
Hunc a Zenone dici, qui soleat fieri ebrius, non qui sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 10:5)
Prima enim illa interrogatio conplectitur eum, qui est ebrius, non eum, qui futurus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 11:3)
Plurimum enim interesse concedes et inter ebrium et ebriosum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION