라틴어 문장 검색

iam vero praetores quo animo in me fuerint vos existimare potuistis, cum L. Caecilius privatim me suis omnibus copiis studuerit sustentare, publice promulgarit de mea salute cum conlegis paene omnibus, direptoribus autem bonorum meorum in ius adeundi potestatem non fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 9장1)
Plancius, qui omnibus provincialibus ornamentis commodisque depositis totam suam quaesturam in me sustentando et conservando conlocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 14장 2:2)
nunc me una consolatio sustentat, quod tibi, T.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 36장 1:9)
animum ipsum - si nihil esset in eo nisi id, ut per eum viveremus, tam natura putarem hominis vitam sustentari quam vitis, quam arboris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 55:4)
pondere reliquo a fluidi figura fornicata sustentato.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 18:3)
quod non numquam longa tranquillitas mollit, saepius frequens et contrarius fluctus indurat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 27:2)
Vivebat tamen et vivere volebat, sustentante maxime uxore, quae culpam incohati matrimonii in gloriam perseverantia verterat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 10:1)
Primum est autem suo esse contentum, deinde, quos praecipue scias indigere, sustentantem foventemque orbe quodam socialitatis ambire.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 30 3:1)
vi tristia nubila pello, vi freta concutio nodosaque robora verto induroque nives et terras grandine pulso.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 53:10)
Tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem arcet et in lapidem rictus serpentis apertos congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 7:3)
Magna pedis digitos pars occupat, oraque cornu indurata rigent finemque in acumine ponunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 58:5)
nix iacet, et iactam ne sol pluviaeque resolvant, indurat Boreas perpetuamque facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 106)
“Laudatus sis, mi Domine, propter sororem nostram matrem terram quae nos sustentat et gubernat, et producit diversos fructus cum coloratis floribus et herba”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 3:3)
“Deus terram dedit universo humano generi ut ea omnia huius membra sustentaret, nullo excluso nullo anteposito”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:7)
“Quisque agricola naturali fruitur iure congruam agri partem possidendi, ubi suam domum exstruere, se operando suamque familiam sustentare atque suam aetatem tuto agere possit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 126:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION