라틴어 문장 검색

itaque postquam adamavi hanc quasi senilem declamationem, studiose equidem utor nostris poëtis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 26:14)
pondere reliquo a fluidi figura fornicata sustentato.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 18:3)
Vivebat tamen et vivere volebat, sustentante maxime uxore, quae culpam incohati matrimonii in gloriam perseverantia verterat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 10:1)
Primum est autem suo esse contentum, deinde, quos praecipue scias indigere, sustentantem foventemque orbe quodam socialitatis ambire.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 30 3:1)
Turpe senex miles, turpe senilis amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 94)
Iam mihi deterior canis aspergitur aetas, iamque meos vultus ruga senilis arat . iam vigor et quasso languent in corpore vires, nec, iuveni lusus qui placuere, iuvant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 41)
"magna fuit quondam capitis reverentia cani, inque suo pretio ruga senilis erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권32)
Sed abest gratantibus Aeson, iam propior leto fessusque senilibus annis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 12:2)
Tum super invergens liquidi carchesia vini alteraque invergens tepidi carchesia lactis verba simul fudit terrenaque numina civit umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem, ne properent artus anima fraudare senili.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:4)
Ipse quoque egreditur tardus gravitate senili Aeacus, et quae sit veniendi causa requirit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 42:3)
Inter opus monitusque genae maduere seniles, et patriae tremuere manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:6)
Pulvere canitiem genitor vultusque seniles foedat humi fusus spatiosumque increpat aevum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 52:3)
Qui cum imploraret Ulixem vulnere tardus equi fessusque senilibus annis, proditus a socio est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:2)
Paruit Aeneas et formidabilis Orci vidit opes atavosque suos umbramque senilem magnanimi Anchisae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 18:1)
Inde senilis hiems tremulo venit horrida passu, aut spoliata suos, aut quos habet, alba capillos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 20:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION