라틴어 문장 검색

nam talia scelera commiserunt, pro quibus poenam corporalem sustinendo moride jure deberent.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 313:40)
qui autem despicitdeprecantem, sustinebit penuriam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 18:12)
Amice, noli desolari, quia multotienscontingit homini tam graves adversitatum inundationes sustinere quod desidereteas etiam inhonesta morte finire;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 187:72)
Dum vero in hunc modum decertarent, rex adveniens et quaecausa litigii foret perquirens, quae gesta fuerant vel dicta famulis referentibuscognovit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:11)
Quomodo ergo ne nimis laedat sustinebimus?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 221:7)
Quod vitare nequis constanti sustine mente!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 222:1)
ita et animae peccatorum vibrantis luminis ejus splendorem non sustinebunt, quo teste se reminiscentur errasse.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 5:8)
Nonne tibi videtur Esau tamquam in agone victus, et propriae mentis infirmitate imparem se existimans cessisse victori coronam, quem videbat nullis passionum illecebris inflecti, quarum ipse pulverem sustinere non poterat?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:9)
Quia nos usu quodam mortalium claudimur, et velut echini cortice quodam nos vulgaris opinionis involvimus, aut velut cochleae quae nisi intra testae operimentum sint, spirare non possunt, nec aerem liberum carpere aut sustinere:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:6)
ut eam cultu quodam tranquillitatis exerceas, et fructum ex ea capias, nec sustineas in ea Chananaeos, hoc est, turbidos sensus recurrere;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 13:2)
dignum est, ut nos quoque describamus eum ad imitationem omnium, et requiescamus in eo ab omni istius mundi sollicitudine, quam quotidie diversis exagitationibus sustinemus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:5)
ne quis sole iniquitatis arescat, et procellam persecutionis sustinere non possit (Baruch.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:17)
Quid igitur censeo, si arbitrium affuerit vestrum, iustaque sustinet indignatio, paucis absolvam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 10:2)
Contra Galli corporum robore, audaciaque quoad poterant inconcussi, gladiis secantes adversos, parte suorum strata vel sagittarum undique volantium crebritate confixa, cum unum in locum totam periculi molem conversam, et concurrentium hostium agmina advertissent, nullo terga vertente, evadere festinabant, et velut repedantes sub modulis, sensim extra vallum protrusi, cum manipulos confertius invadentes sustinere non possent, tubarum perciti clangore castrensium, discedebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 9:1)
Qui vana quaedam causantes et irrita, pavore adigente mentiri, principem exorabant in veniam, obsecrantes ut simultate abolita, transmisso flumine ad eum venire permitterentur, docturi quae sustinerent incommoda, paratique intra spatia orbis Romani (si id placuerit) terras suscipere longe discretas, ut diuturno otio involuti, et Quietem colentes (tamquam salutarem deam) tributariorum onera subirent et nomen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION