라틴어 문장 검색

neque enim semper paribus syllabis constat, ut est apud Afrum, amisso nuper infelicis aulae si non praesidio inter pericula tamen solacio inter adversa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 233:1)
Et historiae, quae currere debet ac ferri, minus convenissent insistentes clausulae et debita actionibus respiratio et cludendi inchoandique sententias ratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 275:1)
saepe tamen est vehemens aliquis sensus verbo, quod si media parte sententiae latet, transire intentionem et obscurari circumiacentibus solet, clausula positum adsignatur auditori et infigitur, quale illud est Ciceronis, tibi necesse esset conspectu populi Romani vomere postridie.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 286:1)
solebat Afer Domitius traiicere clausulas verba tantum asperandae compositionis gratia et maxime prooemiis, ut pro Cloatilla, gratias continuo, et pro Laelia, eis utrisque apud te Laelia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 288:1)
atque, ut ordinem sequar, primum sunt quae imperitis quoque ad reprehensionem notabilia videntur, id est, quae, commissis inter se verbis duobus, ex ultima prioris ac prima sequentis syllaba deforme aliquod nomen efficiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 290:1)
ut pulchra oratione ista iacta te cum longae per se et velut opimae syllabae aliquid etiam medii temporis inter vocales, quasi intersistatur, adsumunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 293:3)
videndum etiam, ne syllabae verbi prioris ultimae et primae sequentis sint eaedem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 298:1)
quod ne quis praecipi miretur, Ciceroni epistolis excidit, res mihi invisae visae sunt, , et carmine, O fortunatam natam me Consule . Etiam monosyllaba, si plura sunt, male continuabuntur, quia necesse est compositio multis clausulis concisa subsultet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 298:2)
ῥυθμο`σ est aut par ut dactylicus, una enim syllaba longa par est duabus brevibus (est quidem vis eadem et aliis pedibus, sed nomen illud tenet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 303:2)
sunt et illa discrimina, quod rhythmis libera spatia, metris finita sunt, et his certae clausulae, illi, quomodo coeperant, currunt usque ad μεταβολήν, id est transitum ad aliud rhythmi genus, et quod metrum verbis modo, etiam corporis motu est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 307:1)
coitus etiam syllabarum non negabo, et quidquid sententiis aut elocutioni non nocebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 316:2)
neque enim loqui possumus nisi syllabis brevibus ac longis, ex quibus pedes fiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 318:2)
magis tamen et desideratur clausulis et apparet, primum quia sensus omnis habet suum finem poscitque naturale intervallum, quo a sequentis initio dividatur, deinde quod aures continuam vocem secutae ductaeque velut prono decurrentis orationis flumine tum magis iudicant, cum ille impetus stetit et intuendi tempus dedit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 318:3)
Proximam clausulis diligentiam postulant initia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 319:3)
exordium sumunt cum clausula cum praecedentibus cohaereat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 320:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION