라틴어 문장 검색

unde et rigorem dicimus directionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2516)
tabe peredit corpore defluente paulatim.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4422)
ferri rigor durities ferri, unde enses rigidi fierent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1431)
"et cum tabe pestifera caeli tractus inficitur, sine discrimine omnes deperire?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:18)
habet ardorem libido, levitatem laetitia gestiens, humilitatem metus, sed aegritudo maiora quaedam, tabem cruciatum adflictationem foeditatem, lacerat exest animum planeque conficit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:7)
Obtinet haec ratio quamproxime ubi corpora in Mediis rigore aliquo praeditis tardissime moventur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. I. De Motu corporum quibus resistitur in ratione velocitatis. 36:2)
In Mediis autem quae rigore omni vacant (uti posthac demonstrabitur) corpora resistuntur in duplicata ratione velocitatum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. I. De Motu corporum quibus resistitur in ratione velocitatis. 36:3)
Nulla est certa domus, nullum sine pignore corpus, sed veluti tabes tacitis concepta medullis intra membra furens curis latrantibus errat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:27)
Rigor aquae certaverit nivibus, nec color cedit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 4:3)
adde metus, et quod murus pulsatur ab hoste, tinctaque mortifera tabe sagitta madet, quod procul haec regio est et ab omni devia cursu, nec pede quo quisquam nec rate tutus eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 19)
) ponere duritiem coepere suumque rigorem mollirique mora mollitaque ducere formam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 41:6)
"Infice tabe tua natarum Cecropis unam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:12)
Quibus inritata dolore Cecropis occulto mordetur et anxia nocte, anxia luce gemit, lentaque miserrima tabe liquitur ut glacies incerto saucia sole.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:5)
hos morsu, longis complexibus illos, hos necat adfiatu funesti tabe veneni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 6:7)
Virga recens bibulaque etiamnum viva medulla vim rapuit monstri tactuque induruit huius percepitque novum ramis et fronde rigorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 73:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION