라틴어 문장 검색

tactus autem toto corpore aequabiliter fusus est, ut omnes ictus omnesque nimios et frigoris et caloris adpulsus sentire possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 141:4)
palpebraeque, quae sunt tegmenta oculorum, mollissimae tactu ne laederent aciem, aptissime factae et ad claudendas pupulas ne quid incideret et ad aperiendas, idque providit ut identidem fieri posset cum maxima celeritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:6)
Ordo autem et constantia et moderatio et ea, quae sunt his similia, versantur in eo genere, ad quod est adhibenda actio quaedam, non solum mentis agitatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 23:2)
tum agitatio mentis, quae numquam acquiescit, potest nos in studiis cognitionis etiam sine opera nostra continere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:7)
ex quo intellegi debet illum mentis agitatione investigationeque earum rerum, quas cogitando consequebatur, nec otiosum nec solum umquam fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 5:3)
Quen locum miror a Posidonio breviter esse tactum in quibusdam commentariis, praesertim cum scribat nullum esse locum in tota philosophia tam necessarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 10:2)
nam illud tertium, quod et a Crasso tactum est et, ut audio, [ille] ipse Aristoteles, qui haec maxime inlustravit, adiunxit, etiam si opus est, minus est tamen necessarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 43:2)
ut, cum in sole ambulem, etiam si ego aliam ob causam ambulem, fieri natura tamen, ut colorer, sic, cum istos libros ad Misenum - nam Romae vix licet - studiosius legerim, sentio illorum tactu orationem meam quasi colorari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 60:3)
Nam in Caelio sane etiam ad causam utile fuit tuum illud, Antoni, cum ille a se pecuniam profectam diceret testis et haberet filium delicatiorem, abeunte iam illo, sentin senem esse tactum triginta minis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 257:9)
Ita fit, ut agitatio rerum sit infinita, cognitio facilis, usus doctrinam confirmet, mediocris opera tribuatur, memoria studiumque permaneat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 88:1)
in ipso tactu esse modum et mollitudinis et levitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 99:2)
Nam voces ut chordae sunt intentae, quae ad quemque tactum respondeant, acuta gravis, cita tarda, magna parva;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 216:3)
An in omnibus studiorum agitatio vitae aequalis fuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 30:2)
Ex quo intellegitur plus terrarum situs quam lunae tactus ad nascendum valere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 143:1)
Naturam autem eam dico, qua numquam animus insistens agitatione et motu esse vacuus potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 190:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION