라틴어 문장 검색

ibi oraculum Iovis constitutum est, in quo sunt vasa aenea, quae uno tactu universa solebant sonare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 46613)
Iris enim nisi e regione solis non fit, cui varios colores illa dat res, quia aqua tenuis, aer lucidus et nubes caligantes inradiata varios creant colores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 7003)
'stringere' enim significare dicunt tactu modico praeterire, ut ipse ait magno strinxit de corpore Turni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 635)
strinxit tactu modico praeteriit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4781)
licet alii mutam artem tactum venae velint, alii 'mutas artes' musicae comparatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3964)
haec ergo tacta, id est adflata et leviter fulmi- nata, ut Cicero "tactus etiam ille qui hanc urbem condidit Romulus", significabat nutu imperatoris posse agros eorum perire, apud quos fulminatae sunt arbores:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 173)
'mollia' autem tactus plumei scilicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 502)
aut mala tactv quae et tacta nocet, et est perniciosa dum tangit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4161)
"tactu purior est;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:25)
Nam profecto memoria tenetis Cotta et Torquato consulibus complures in Capitolio res de caelo esse percussas, cum et simulacra deorum depulsa sunt et statuae veterum hominum deiectae et legum aera liquefacta et tactus etiam ille, qui hanc urbem condidit, Romulus, quem inauratum in Capitolio parvum atque lactantem uberibus lupinis inhiantem fuisse meministis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 19:1)
quem cibum igitur aut quas potiones aut quas vocum aut florum varietates aut quos tactus quos odores adhibebis ad deos, ut eos perfundas voluptatibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 112:1)
Atque ea quidem tota esse ignea duorum sensuum testimonio confirmari Cleanthes putat, tactus et oculorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 40:1)
nam solis calor et candor inlustrior est quam ullius ignis, quippe qui inmenso mundo tam longe lateque conluceat, et is eius tactus est, non ut tepefaciat solum sed etiam saepe comburat, quorum neutrum faceret nisi esset igneus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 40:2)
tactus autem toto corpore aequabiliter fusus est, ut omnes ictus omnesque nimios et frigoris et caloris adpulsus sentire possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 141:4)
palpebraeque, quae sunt tegmenta oculorum, mollissimae tactu ne laederent aciem, aptissime factae et ad claudendas pupulas ne quid incideret et ad aperiendas, idque providit ut identidem fieri posset cum maxima celeritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION