라틴어 문장 검색

"si mihi non umquam thiasi ludusve protervae noctis et, inviso quamvis temerata cubili, non tamen aut teretes thyrsos aut mollia gessi pensa, sed in tetricis et post conubia lustris sic quoque venatrix animumque innupta remansi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권267)
viderat, obseura vallum dum nocte pererrat aeger consilii curisque novissima volvens, coniugis Argiae laceram cum lampade maesta effigiem - sunt monstra deum, sic ire parabat, has latura viro taedas erat!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권65)
conveniunt ultroque ducis vexilla sequuntur, qui gelidum Braurona viri, qui rura lacessunt Monychia et trepidis stabilem Piraeea nautis et nondum Eoo clarum Marathona triumpho, mittit in arma manus gentilibus hospita divis Icarii Celeique domus viridesque Melaenae, dives et Aegaleos nemorum Parnesque benignus vitibus et pinguis melior Lycabessos olivae, venit atrox Alaeus et olentis arator Hymetti, quaeque rudes thyrsos hederis vestistis, Acharnae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권302)
gaudent matresque nurusque Ogygiae, qualis thyrso bellante subactus mollia laudabat iam marcidus orgia Ganges, ecce per adversas Dircaei verticis umbras femineus quatit astra fragor, matresque Pelasgae decurrunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권383)
Munera laeta capis, festiuis fulgida taedis, Ecce uenit sponsus, munera laeta capis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:27)
nempe haec eadem se dixit amores Cantibus aut herbis solvere posse meos, Et me lustravit taedis, et nocte serena Concidit ad magicos hostia pulla deos.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 234)
intromissi deinde Thyrsis quidam et Beroeaeus Alexander iniectis tapetibus in caput faucesque spiritum intercluserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 289:1)
ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum convehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentes acervos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque et malleolos stuppae illitos pice parari iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 706:1)
sarmenta aut taedae schidiae comburantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장9)
ait enim 'nec coniugis umquam praetendi taedas, aut haec in foedera veni'. et 'taedas' quidem quantum ad ignem pertinet, per quem mos confarreationis firmabatur, dixit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3395)

SEARCH

MENU NAVIGATION