라틴어 문장 검색

" Ubi in taedium adductus animus incipit beneficium odisse, dum expectat, potest ob id gratus esse ?
(세네카, 행복론, Liber II 19:8)
admonitio taedium facit, exprobratio odium.
(세네카, 행복론, Liber II 45:8)
Alter rursus docendo et laborem et taedium tulit ;
(세네카, 행복론, Liber VI 80:1)
multi, quos auxerant morbos et irritaverant, ut gloria maiore sanarent, non potuerunt discutere aut cum magna miserorum vexatione vicerunt.
(세네카, 행복론, Liber VI 184:4)
Hanc voluptatem aequalem, intrepidam, numquam sensuram sui taedium percipit hic, quem deformamus cum maxime, ut ita dicam, divini iuris atque humani peritus.
(세네카, 행복론, Liber VII 13:1)
" Praecipitat quisque vitam suam et futuri desiderio laborat, praesentium taedio.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 40:7)
sumunt quosdam dies, eum iam illos divitiarum taedium cepit, quibus humi cenent et remoto auro argentoque fictilibus utantur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 85:2)
Illae consolabuntur, illae delectabunt, illae si bona fide in animum tuum intraverint, numquam amplius intrabit dolor, numquam sollicitudo, numquam adflictationis irritae supervacua vexatio.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 120:1)
alioqui multa timore contumeliarum aut taedio necessaria omittemus publicisque et privatis officiis, aliquando etiam salutaribus non occurremus, dum muliebris nos cura angit aliquid contra animum audiendi.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 100:1)
ne repulsa quidem in taedium acta, ubi adversarium fortuna subduxit, in se ipsa morsus suos vertit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 6:4)
ipsa enim vexatione constringitur et radices certius figit ;
(세네카, De Providentia, book 1 52:2)
Omnes in eadem causa sunt, et hi qui levitate vexantur ac taedio adsiduaque mutatione propositi, quibus semper magis placet quod reliquerunt, et illi, qui marcent et oscitantur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 25:1)
Hinc illud est taedium et displicentia sui et nusquam residentis animi volutatio et otii sui tristis atque aegra patientia ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 29:1)
Ut ulcera quaedam nocituras manus adpetunt et tactu gaudent, et foedam corporum scabiem delectat quicquid exasperat, non aliter dixerim his mentibus, in quas cupiditates velut mala ulcera eruperunt, voluptati esse laborem vexatio- nemque.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 30:4)
Adversus hoc taedium quo auxilio putem utendum quaeris.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION