라틴어 문장 검색

Sicut non palam ab eiusmodi hominibus poenam dimovit, ita alio modo palam dispersit, adiecta etiam accusatoribus damnatione, et quidem tetriore.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 6:2)
Et cum progrederemur sola sub nocte per umbras, ecce subito apparent ante nos crebri flammarum tetrarum globi, ascendentes quasi de puteo magno, rursumque decidentes in eundem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:12)
id erat formidolosissimum hosti, cum velut victos insecuti novam repente aciem exsurgentem, auctam numero, cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 113:1)
taetra ibi luctatio erat via lubrica non recipiente vestigium et in prono citius pedes fallente, ut seu manibus in adsurgendo seu genu se adiuvissent, ipsis adminiculis prolapsis iterum corruerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 376:1)
Q. Fabius Maximus dictator iterum quo die magistratum iniit vocato senatu, ab dis orsus cum edocuisset patres plus neglegentia caerimoniarum auspiciorumque quam temeritate atque inscitia peccatum a C. Flaminio consule esse, quaeque piacula irae deum essent ipsos deos consulendos esse, pervicit ut, quod non ferme decernitur, nisi cum taetra prodigia nuntiata sunt, decemviri libros Sibyllinos adire iuberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 109:1)
Mira memoras, nimis formidolosum facinus praedicas;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 1104)
Quid ais tu, omnium hominum taeterrime?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1132)
neque ego taetriorem beluam vidisse me umquam quemquam quam te censeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1156)
nullum edepol hodie genus est hominum taetrius nec minus bono cum iure, quam danisticum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1277)
hoc hic quidem homines tam brevem vitam colunt, quom hasce herbas huius modi in suom alvom congerunt, formidulosas dictu, non essu modo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 225)
fortitudo est igitur adfectio animi legi summae in perpetiendis rebus obtemperans vel conservatio stabilis iudicii in eis rebus quae formidolosae videntur subeundis et repellendis vel scientia rerum formidolosarum contrariarumque aut omnino neglegendarum conservans earum rerum stabile iudicium vel brevius, ut Chrysippus (nam superiores definitiones erant Sphaeri, hominis in primis bene definientis, ut putant Stoici;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 53:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION