라틴어 문장 검색

Ut enim non sint tales quales a me praedicantur, ego tamen beatus quod mihi videntur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 28 2:5)
persuadendum enim iudici est, qui etiamsi verbis devinctus est, tamen, nisi ipsi rei accesserit, tacitus dissentiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 143:1)
eram enim Gallus et me etiam si non mea, publica tamen nota comprendit.
(세네카, 행복론, Liber VI 92:2)
Est quidem princeps in genere monstrando partis paternae praerogativa, sed tamen multum est, quod debemus et matribus, non enim a nobis aliquid exilius fas honorari quod pondera illarum quam quod istorum semina sumus, sed originis nostrae de-finiendae materia vel ratio sit penes physicos:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 1:1)
at tamen, cum satis tibi et quidem merito (quidnam enim simile?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 8:1)
Quamvis enim idem essentialiter sit aes, quod aereum sigillum, non tamen ideo quia aereum sigillum ex aere est, aes ex seipso esse dicitur, vel quia ipsum posterius est ex aere, ideo posterius seipso dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:3)
Licet enim iuxta tuae voluntatis affectum eius plenarie potiaris amplexu, sua tamen solatia intolerabilis poenae occasio et multorum tibi erunt origo dolorum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 10장: 우리의 목적을 쉽게 이루는 사랑 1:7)
Ideo postea habes quia iratus Dominus est, quoniam quamvis cogitaret, hoc est sciret, quia homo positus in terrae regione, carnem portans, sine peccato esse non possit (terra enim velut quidam tentationum locus est, caroque corruptelae illecebra) tamen cum haberent mentem rationis capacem virtutemque animae infusam corpori, sine consideratione aliqua in lapsum ruerunt, ex quo revocare se nollent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:9)
Quamquam enim connexa, immo vero inunita ratio numinis religionisque esset, tamen teletae discrimen interesse maximum:
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:2)
Tolerabilius enim nobis obicitur, in quos huius mali quamvis falsa, tamen verisimilis suspicio cadere potuit, quam illis quos ab hoc appetitu et a suspicione constat alienos.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 10:9)
Quamvis enim ad meliora excitandi et erudiendi sint filii sanctorum, unusquisque tamen proprium donum habet a deo alius sic, alius autem sic, nisi forte talia prospiciens et praecavens reprehendendus est pater, eum beatus apostolus dicat:
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 8:2)
20. "Richardus enim patruus noster impius, etsi regnandi cupiditas eum occoacaverit, tamen in alis rebus et actis suis (ut verus Plantagenista) generosi animi fuit, et honoroem gentis Anglicae adamavit, atque procerum et populi sui solatia et commoda procuravit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 20:1)
Nonnulla enim ex istis, licet sint usu levia et ludicra, tamen informatione valida esse possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 316:2)
triangulum enim habere tres angulos aequales duobus rectis est aeternum, huius tamen aeterni quaerenda est altera causa;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 14:2)
hi enim Basso domi nascuntur, pulchri quidem et iucundi, quorum tamen hic exitus est, ut cum toto anno, per omnes dies, magna noctium parte unum librum excudit et elucubravit, rogare ultro et ambire cogatur, ut sint qui dignentur audire, et ne id quidem gratis;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION