라틴어 문장 검색

nam et ii, qui pecoribus ac iumentis medentur, quum propria cujusque ex mutis animalibus nosse non possint, communibus tantummodo insistunt;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 65:1)
Tum enim non dormiendum tantummodo jejuno est, sed etiam in posterum diem permanendum;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 3:5)
ut tantummodo summam cutem emolliat, quo facilius capax ex recenti cibo novae materiae fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 10:4)
Neque vero in generibus rerum tantummodo discrimen est, sed etiam in ipsis:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 8:1)
idque non in febribus tantummodo, in quibus frequentissimum est, sed in aliis quoque fit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, Caput I. De morborum generibus. 2:4)
primis tantummodo diebus ea pugnandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 2:6)
Igitur si cui cum horrore febris accessit, eaque desiit, eodem die et postero tertioque continere se debet, et aquam tantummodo calidam primo die post febrem sumere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 1:3)
abstinere, aqua tantummodo calida, si sitis est, assumpta;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 2:2)
aquam tantummodo vespere potui dare.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVII Curatio quotidianae febris, quae ex quartana facta sit. 1:2)
valentissima tantummodo esse removenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 17:13)
sudor autem supra consuetudinem, et modo, et tempore, ex toto thorace et cervicibus, atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 1:6)
itaque, vino tantummodo remoto, quotidie validiorem cibum debet assumere, donec satis virium corpori redeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 6:6)
Ille enim quum summa diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen malagmata sua devorando, bibendoque suam urinam, in exitium se praecipitavit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 3:7)
Ad levandum id, tantummodo utendum erit exercitatione multa, frictione, cibisque iis, qui supra comprehensi sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 8:2)
Quem Hippocrates ait, si post septimum diem febricitante aegro supervenit, tutum esse, mollibus tantummodo praecordiis substantibus:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION