라틴어 문장 검색

Cymatium epistylii septima parte suae altitudinis est faciendum, et in proiectura tantundem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장46)
et omnino omnes ecphorae venustiorem habeant speciem, quae quantum altitudinis tantundem habent proiecturae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장57)
De cerussa aerugineque, quam nostri aerucam vocitant, non est alienum, quemadmodum comparetur, dicere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 12장1)
post certum tempus aperientes inveniunt e massis plumbeis cerussam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 12장3)
Cerussa vero, cum in fornace coquitur, mutato colore ad ignem [incendi] efficitur sandaraca - id autem incendio facto ex casu didicerunt homines - et ea multo meliorem usum praestat, quam quae de metallis per se nata foditur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 12장5)
item plumbum, quod est lentissimum et gravissimum, si in vase conlocatum fuerit et in eo acetum suffusum, id autem opertum et oblitum erit, efficietur, uti plumbum dissolvatur et fiat cerussa.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장75)
etiamque multo salubrior est ex tubulis aqua quam per fistulas, quod plumbum videtur esse ideo vitiosum, quod ex eo cerussa nascitur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장46)
Posteaquam indicium est factum dempto auro tantundem argenti in id coronarium opus admixtum esse, indignatus Hiero se contemptum esse neque inveniens, qua ratione id furtum reprehenderet, rogavit Archimeden, uti in se sumeret sibi de eo cogitationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말31)
quanta pars enim novissimi signi depressione coacta versatione subiens sub terram occultatur, tantundem eius contraria e conversationis necessitate suppressa rotatione circumacta trans locis patentibus ex obscuris egreditur ad lucem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장15)
eo modo quantum progreditur oblique spatium et per octo puncta, tantundem et longitudine procedit ad octavum punctum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장11)
cardines , crassitudo foraminis . curvatura regulae . exterioris regulae latitudo et crassitudo tantundem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION