라틴어 문장 검색

aut certe 'miratus occurrit'. et bene temperato usus est verbo, ne videretur aut quasi inhospitalis dolere, aut exultare voti nescius Troianorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 353)
quam circum extremae bene 'extremae' addidit, id est borios et notios, ne eas, quae circa igneam sunt, intellegeremus, quas constat esse temperatas vicinitate caloris et frigoris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2351)
duae temperatae, ad quas vicissim venit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2358)
duae mortalibus aegris sicut dictum est, temperatae ex calido medio et frigidis extremis circulis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2371)
'verteret' autem hoc est per ambas temperatas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2392)
stabulis mollibus clementioribus et aeris temperati, vel propter plagam australem, vel propter subpositas herbas animali- bus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2951)
Sed cum censerem remissione et moderatione vocis et commutato genere dicendi me et periculum vitare posse et temperatius dicere, ut consuetudinem dicendi mutarem, ea causa mihi in Asiam proficiscendi fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 6:2)
actionum autem genera plura, ut obscurentur etiam minora maioribus, maximae autem sunt primum, ut mihi quidem videtur et iis, quorum nunc in ratione versamur, consideratio cognitioque rerum caelestium et earum, quas a natura occultatas et latentes indagare ratio potest, deinde rerum publicarum administratio aut administrandi scientia, tum prudens, temperata, fortis, iusta ratio reliquaeque virtutes et actiones virtutibus congruentes, quae uno verbo complexi omnia honesta dicimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 79:2)
quid autem obstat quo minus sit beatus si non sit bipes, aut ista sive beatitas sive beatitudo dicendast (utrumque omnino durum, sed usu mollienda nobis verba sunt) - verum ea quaecumque est cur aut in solem illum aut in hunc mundum aut in aliquam mentem aeternam figura membrisque corporis vacuam cadere non potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 95:4)
itaque et aquilonibus reliquisque frigoribus adiectis durescit umor, et idem vicissim mollitur tepefactus et tabescit calore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 26:3)
itaque et mari continuatus et iunctus est et natura fertur ad caelum, cuius tenuitate et calore temperatus vitalem et salutarem spiritum praebet animantibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 117:2)
Aegyptum Nilus inrigat, et cum tota aestate obrutam oppletamque tenuit tum recedit mollitosque et oblimatos agros ad serendum relinquit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 130:4)
Nam cum tribus rebus animantium vita teneatur, cibo potione spiritu, ad haec omnia percipienda os est aptissimum quod adiunctis naribus spiritu augetur, dentibus autem in ore constructis mandatur atque ab is extenuatur et mollitur cibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 134:1)
probabilius enim videtur tale quiddam esse animum, ut sit ex igni atque anima temperatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 36:6)
vis enim maior in illis dicendi, sed hoc quoque colendum est aequabile et temperatum orationis genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION