라틴어 문장 검색

verum post laboriosam experimentorum variationem non acquiescit, sed invenit quod ulterius quaerat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:70)
postremo, informationibus immediatis sensus bene dispositi acquiescunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:6)
Deinde, praepostera argumentandi subtilitas et ventilatio serum rebus plane desperatis tentatur remedium, nec negotium ullo modo restituit aut errores separat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 28:1)
tum poterunt ista veluti tabernaculorum in via positorum vice fungi, ut mens ad certiora contendens in iis paulisper acquiescat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:7)
nostram, quam describimus et munimus, viam ipse paullatim tentet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:5)
Insanum quiddam esset, et in se contrarium, existimare ea, quae adhuc nunquam facta sunt, fieri posse, nisi per modos adhuc nunquam tentatos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 15:1)
Gestit enim mens exsilire ad magis generalia, ut acquiescat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 43:2)
Intellectus sibi permissus, in ingenio sobrio et patiente et gravi (praesertim si a doctrinis receptis non impediatur), tentat nonnihil illam alteram viam, quae recta est, send exiguo profectu;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 45:1)
Utraque via orditur a sensu et particularibus, et acquiescit in maxime generalibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 47:1)
Gliscit intellectus humanus, neque consistere aut acquiescere potis est, sed ulterius petit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:1)
tamen intellectus humanus, nescius acquiescere, adhuc appetit notiora.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:10)
In his autem confutationes tentare et suscipere consentaneum prorsus non est illis, quae a nobis dicta sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:3)
quarum utraque pertinet ad inania contemplationum compendia, in quibus acquiescit animus et a solidioribus avertitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:9)
Neque solum admiratio antiquitatis, authoritatis, et consensus, hominum industriam in iis, quae jam inventa sunt, acquiescere compulit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 195:1)
Sed interim minime mirum est, si propositionibus novis (praesertim cum mentione operum) magnum sit factum praejudicium per istos impostores, qui similia tentaverunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION