라틴어 문장 검색

Atque una cum ipso etiam Idumaei, qui tenebant opportunas munitiones, exercebant Iudaeos et fugatos ab Hierosolymis suscipientes bellum alere tentabant.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장15)
Si igitur in negotiis benevolentiam conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장19)
Sed rex, accepto gustu audaciae Iudaeorum, artibus loca tentavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장18)
De sceleribus fraudibusque delatorum recte tu quidem strictim attingendum putasti, quod ea melius uberiusque recognoscentis omnia uulgi ore celebrentur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:12)
Primum igitur paterisne me pauculis rogationibus statum tuae mentis attingere atque, ut qui modus sit tuae curationis intellegam?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:1)
Num te horum aliquid attingit, num audes alicuius talium splendore gloriari?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:5)
Et idea dolere debent homines qui tantum delectationibus sensibilibus detinentur quod bona intellectualia omittunt, quia suum summum bonum numquam attingunt;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:9)
, post diem VI quam Africam [Caesar] attigit, in campis planissimis purissimisque ab hora diei quinta usque ad solis occasum est decertatum.
(카이사르, 아프리카 전기 19:6)
Pompeius filius naves inde avertit neque postea litus adtigit classemque ad insulas Baleares versus convertit.
(카이사르, 아프리카 전기 23:5)
Qui a servitiis puerisque qui in castris erant, lapidibus pilisque prohibiti terram attingere rursus se in oppidum receperunt.
(카이사르, 아프리카 전기 85:2)
Caesar legiones in Hispaniam praemiserat VI, auxilia peditum V milia, equitum III milia, quae omnibus superioribus bellis habuerat, et parem ex Gallia numerum, quam ipse pacaverat, nominatim ex omnibus civitatibus nobilissimo et fortissimo quoque evocato, huc optimi generis hominum ex Aquitanis montanisque, qui Galliam provinciam attingunt addiderat.
(카이사르, 내란기, 1권 39:2)
Hos Tarraconenses et Iacetani et Ausetani et paucis post diebus Illurgavonenses, qui flumen Hiberum attingunt, insequuntur.
(카이사르, 내란기, 1권 60:2)
Res tamen ab Afranianis huc erat necessario deducta, ut, si priores montes, quos petebant, attigissent, ipsi periculum vitarent, impedimenta totius exercitus cohortesque in castris relictas servare non possent;
(카이사르, 내란기, 1권 70:3)
Postridie terram attigit.
(카이사르, 내란기, 3권 6:4)
Eorum fines Nervii attingebant. Quorum de natura moribusque Caesar cum quaereret, sic reperiebat:
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 15장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION