라틴어 문장 검색

et per hanc excreatur, si tolerabilis morbus est, pituita;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 1:6)
Interdum etiam sicca tussis est, quae nihil emolitur, idque primo uitio grauius, secundo tolerabilius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 2:1)
atque interdum tolerabilis dolor est, interdum grauissimus, idque peius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 1:2)
nunc transeundum est ad eam medicinae partem, quae magis MEDICAMENTIS pugnat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 머리말 1:2)
Illud ante omnia scire conuenit, quod omnes medicinae partes ita innexae sunt, ut ex toto separari non possint sed ab eo nomen trahant, a quo plurimum petunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 머리말 2:4)
quo deinde propius huic illiue figurae uulnus est, eo uel deterius uel tolerabilius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 9:6)
tolerabilior est subalbidus, qui cetera omnia contraria prioribus habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 28:2)
Nam plaga ipsa curanda extrinsecus uel sutura uel alio medicinae genere est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 44:3)
At si uel excreuit cicatrix uel concaua est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 79:1)
neque ulla unquam medicina profecit, sed adusta protinus concitata sunt et increuerunt, donec occiderent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 7:8)
sed dolor efficit, ut potior medicina sit, quae maturius liberet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 26:5)
sed eorum tempora et causas parum explicuit, in quibus medicinae summa est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 5:2)
Proxima sunt ea, quae ad partes obscenas pertinent, quarum apud Graecos uocabula et tolerabilius se habent et accepta iam usu sunt, cum in omni fere medicorum uolumine atque sermone iactentur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 1:1)
Tertiam esse medicinae partem, quae MANV curet, et uulgo notum et a me propositum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 1:1)
Ea non quidem medicamenta atque uictus rationem omittit, sed manu tamen plurimum praestat, estque eius effectus inter omnes medicinae partes euidentissimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION