라틴어 문장 검색

summus utrimque inde furor volgo, quod numina vicinorum odit uterque locus, cum solos credat habendos esse deos quos ipse colit, sed tempore festo alterius populi rapienda occasio cunctis visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae sentirent positis ad templa et compita mensis pervigilique toro, quem nocte ac luce iacentem septimus interdum sol invenit, horrida sane Aegyptos, sed luxnria, quantum ipse notavi, barbara famoso non cedit turba Canopo.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV15)
Igitur coepit non sibi dominationem parare nec tacite, sed patriae, nominis, togae, fascium oblitus totus in monstrum illud ut mente, ita amictu quoque cultuque desciverat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 3:1)
nec refert utrum nos in loca deveniamus nobis adversa et caeli mutemus amictum, an caelum nobis ultro natura corumptum deferat aut aliquid quo non consuevimus uti, quod nos adventu possit temptare recenti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:12)
Simulachrum huius deae in monte Libano fingitur capite obnupto, specie tristi, faciem manu laeva intra amictum sustinens, lacrimae visione conspicientium manare creduntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 5:1)
Fuit enim vestitu ad munditiem curioso, et ut bene amictus iret, faciem in speculo quaerebat, ubi se intuens togam corpori sic applicabat, ut rugas non forte sed industria locatas artifex nodus astringeret et sinus ex conposito defluens modum lateris ambiret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 4:2)
At Venus obscuro gradientes aere sepsit, Et multo nebulae circum dea fudit amictu, Cernere ne quis eos, neu quis contingere posset, Molirive moram aut veniendi poscere causas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 8:1)
latuit plebeio tectus amictu Omnis honos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:9)
Quondam virgo toris melioris iuncta mariti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:3)
Da foedera prisci Illibata tori:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:8)
Hae flexere virum voces, et, tempora quanquam Sint aliena toris, iam fato in bella vocante, Foedera sola tamen, vanaque carentia pompa Iura placent, sacrisque deos admittere testes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:16)
Infulaque in geminos discurrit candida postes, Legitimaeque faces, gradibusque adclivis eburnis Stat torus, et picto vestes discriminat auro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:18)
Balteus haud fluxos gemmis adstrinxit amictus, Colla monile decens, humerisque haerentia primis Suppara nudatos cingunt angusta lacertos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:21)
- Nec foedera prisci Sunt tentata tori:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:31)
Nec redit in pastus, nisi cum cervice recepta Excussi placuere tori:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:47)
Fortuna est mutata toris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION