라틴어 문장 검색

fracta cedit ianua, vectibus cadit revulsis cardo dissolubilis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae38)
restat ut et fatum similis dementia cunctis aedibus inponat, paries ut quisque sub astro fundatus structusque suo, qua sorte maneret, quando autem rueret, primis acceperit horis, adscribunt saxis Lachesis male fortia fila, tectorumque trabes fusis pendere rotatis credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis, ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu eruta, quae summum conscenderet ardua culmen, denique nulla hominum res est, nulla actio mundi, cui non fatalem memorent incumbere sortem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2160)
"video futurum principem quandoque, qui servus Dei taetris sacrorum sordibus servire Romam non sinat, qui templa claudat vectibus, valvas eburnas obstruat, nefasta damnet limina, obdens aenos pessulos."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.146)
hic obseratis vectibus densae specum caliginis splendore lucis advenae micuisse clausum viderat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.106)
ordo columnarum geminus laquearia tecti sustinet auratis suppositus trabibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.55)
"princeps bonus has sacravit arces lusitque magnis ambitum talentis, bratteolas trabibus sublevit, ut omnis aurulenta lux .esset intus, ceu iubar sub ortu."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.19)
In medium huc agmen cum vecti Donax;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 722)
Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido condebat, donis opulentum et numine divae, aerea cui gradibus surgebant limina, nexaeque aere trabes, foribus cardo stridebat aenis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 28:3)
"O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem iustitiaque dedit gentis frenare superbas, Troes te miseri, ventis maria omnia vecti, oramus, prohibe infandos a navibus ignis, parce pio generi, et propius res aspice nostras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 31:2)
Quassatam ventis liceat subducere classem, et silvis aptare trabes et stringere remos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 32:5)
Praecipue, cum iam hic trabibus contextus acernis staret equus, toto sonuerunt aethere nimbi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:6)
auratasque trabes, veterum decora alta parentum, devolvunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 18:6)
iamque excisa trabe firma cavavit robora, et ingentem lato dedit ore fenestram.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:5)
Hanc quoque deserimus sedem, paucisque relictis vela damus, vastumque cava trabe currimus aequor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 10:27)
Iam mare turbari trabibus, saevasque videbis conlucere faces, iam fervere litora flammis, si te his attigerit terris Aurora morantem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 23:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION