라틴어 문장 검색

His laetus in Europam traiciendi consilium omisit, sed exules praeter eos, qui civili sanguine aspersi erant, recipi ab omnibus Graecorum civitatibus, quis pulsi erant, iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 5:1)
"Cum ex Europa traicerem in Asiam, multas nobiles gentes, magnam vim hominum imperio meo me additurum esse sperabam."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 3장 8:1)
Filios ex Asiaticis uxoribus susceptos - ad decen milia fuisse traduntur - apud se relinqui iussit, ne in Macedoniam cum parentibus transgressi et coniugibus liberisque prioribus permixti familias contentionibus et discordiis inplerent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:17)
Craterum Macedoniae finitimisque regionibus cum imperio praeesse placuit, Antipatrum autem cum supplemento iuniorum Macedonum ad regem venire.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:22)
Postquam enim rumor occisi regis temere vulgatus in Macedoniam manavit, mater eius sororque Cleopatra tumultum moverant, et haec quidem patenum regnum, Olympias Epirum occupaverat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:25)
His per exercitum distributis profectus est Susis et Pasitigri amne traiecto apud Caras castra metatus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:36)
Macedonia profecti ultra Euphraten in mediis hostibus novum imperium aspernantibus destitutos se esse cernebant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 14:1)
Vim autem veneni, quod in Macedonia gignitur, talem esse constat, ut ferrum quoque exurat, ungulam iumenti dumtaxat patientem esse suci:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 10장 16:2)
regnum enim Macedoniae Antipater et Graeciam quoque invasit, suboles dein de excepit interfectis omnibus, quicumque Alexandrum etiam longinqua cognatione contigerant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 10장 19:2)
In hac legatione, magnum eventum habitura, animumque prudentem aeque ac impavidum postulante, per regiones desertas itinera fecit, neque imbribus, neque nive, neque amnium trajectu deterritus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.31)
Julii die nono, Monongahela trajecta, cum propugnaculum Duquesne haud longe jam abesset, periculique sine metu exercitus incederet, in agmen, via aperta, gramine multo obsita, impetus factus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.70)
- Vulnerato Braddockio, copiae in partes omnes diffugere, nec ante acies instaurari poterat, quam Monongahelam trajecerant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.88)
Britones Insulae longae potiti, copias ad continentem Novumve Eboracum, pro arbitrio, trajicere poterant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.33)
Omnem igitur, belli apparatum ad trajectum proximum amovit, duodecimque hominum millia ad septentrionalem Insulae Eboracensis partem constituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.35)
Quo consilio cognito, fluvium septentrionalem Washingtonius trajecit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.22)

SEARCH

MENU NAVIGATION