라틴어 문장 검색

is dolor in vultu, tantum crinesque genaeque noctis habent, illam tranquillo fine solutam felicemque vocant, lacrimas fudere marito.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam82)
tunc hilaris probitas et frons tranquilla nitorque luxuriae confine tenens pietasque per omnes dispensata modos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii25)
nec protinus ausi caelicolae, veniam donec pater ipse sedendi tranquilla iubet esse manu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권68)
Rex ibi tranquille, medio de limite vitae in senium vergens, populos Adrastus habebat, dives avis et utroque Iovem de sanguine ducens, hic sexus melioris inops, sed prole virebat feminea, gemino natarum pignore fultus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권132)
"quae causa furoris, externi iuvenes - neque enim meus audeat istas civis in usque manus - , quisnam implacabilis ardor exturbare odiis tranquilla silentia noctis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권142)
"solve metus animo, dabitur, mihi crede, merentum consiliis tranquilla dies;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권134)
Septima iam nitidum terris Aurora deisque purpureo vehit ore diem, Perseius heros cum primum arcana senior sese extulit aula, multa super bello generisque tumentibus amens incertusque animi, daret armis iura novosque gentibus incuteret stimulos, an frena teneret irarum et motos capillis adstringeret enses, hinc pacis tranquilla movent, atque inde pudori foeda quies, flectique nova dulcedine pugnae difficiles populi;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권166)
"prohibet tranquilla senectus, iamque ego vos"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권217)
ceu primum ausurae trans alta ignota biremes, seu Tyrrhenam hiemem, seu stagna Aegaea lacessant, tranquillo prius arma lacu clavumque levesque explorant remos atque ipsa pericula discunt;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권8)
Invidiam risit pater, et iam poplite flexum sternentemque manus tranquillus ad osenla tollit inque vicem placida orsa refert:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권95)
Clementia in quamcumque domum venerit, felicem eam tranquillamque praestabit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, C11)
In tranquillo esse quisque gubernator potest.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, I18)
Magni animi est proprium esse tranquillum, iniurias atque offensiones semper despicere.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M8)
Ubi tranquilla tibi omnia videntur, tibi ibi nocitura non desunt
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, U3)
Sed etiam nominatim atque manifeste, Orate, inquit, pro regibus et pro principibus et potestatibus, ut omnia tranquilla sint vobis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 31장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION