라틴어 문장 검색

Sed Nortmanni non cessant a rapinis, fugatis omnibus *accolis, qui relicti fuerant trans Sumnam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:3)
At ille quod sibi iniunctum fuit opere implere studuit, Ambianis ivit, primores gentis quae sibi fuerant dicta enuntiat, et post longam et diuturnam contionem in eundo et redeundo, renuntiando nunc his, nunc illis, ad ultimum XII milia pondera argenti cum suo pondere imposuerunt regi et Francis in tributum, et datis obsidibus ad invicem, coeperunt hi qui trans Hisam erant aliquatenus securi esse.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 23:3)
Sed Nortmanni trans Scaldum agentes praedas more sibi solito ferro et igne cuncta devastant, aecclesias, monasteria, civitates, vicos, habitatores usque ad internitionem *deletis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:1)
Deinde misit custodes in civitatem et exercitum misit trans flumen.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:5)
Quod audiens Arnulfus rex velociter accurrit eosque usque trans Scaldum et prope Atrebatis insecutus, sed eos non comprehendit, indeque rediit in regnum suum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:2)
Expedicio facta in Saxoniam, et usque ad oceanum trans omnes paludes et invia loca transitum est;
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 16:4)
Karolus imperator transivit in Saxoniam et omnes, qui trans Albiam et in Winodis habitabant, Saxones exules fecit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 23:2)
Thallus solus, ut dixi, quod ferme ad centesimum lapidem longe exul est, is Thallus solus abest, sed misimus qui eum curriculo aduehat.
(아풀레이우스, 변명 42:12)
sunt qui Pythagoran aiant eo temporis inter captiuos Cambysae regis, Aegyptum cum adueheretur, doctores habuisse Persarum magos ac praecipue Zoroastren, omnis diuini arcani antistitem, posteaque eum a quodam Syllo Crotoniensium principe reciperatum.
(아풀레이우스, 플로리다 15:23)
"At vos qui Boeotias urbes appetistis, ipso duce vestro fortissimo Lamacho deminuti debilem numerum reduxistis, cuius salutem merito sarcinis istis quas advexistis omnibus antetulerim."
(아풀레이우스, 변신, 4권 8:11)
"Nam praecipuo studio forinsecus etiam advexerat generosa illa damnatorum capitum funera."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:37)
"Sic onere vecturae simul et asperitateviae toti fatigati, tribus comitum desideratis, istas quas videtis praedas adveximus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:89)
Nec mora, cum latrones ultro anxii atque solliciti remeant, nullam quidem prorsus sarcinam vel omnino, licet vilem, laciniam ferentes sed tantum gladiis totis,totis manibus, immo factionis suae cunctis viribus unicam virginem filo liberalem et, ut matronatus eius indicabat, summatem regionis, puellam mehercules et asino tali concupiscendam, maerentem et crines cum veste sua lacerantem advehebant.
(아풀레이우스, 변신, 4권 12:2)
ibo, si praeceperis, etiam trans freta,
(ARCHIPOETA, IV10)
tu cum trans Alpes famosus ut hic habearis,
(ARCHIPOETA, VI33)

SEARCH

MENU NAVIGATION