라틴어 문장 검색

adsurgentem ibi regem umbone resupinat repetitumque saepius cuspide ad terram adfixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 207:1)
sequimini pro vexillo cuspidem meam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 411:1)
cum clamore comprobata adhortatio esset, vadit alte cuspidem gerens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 412:1)
quin etiam Q. Fabius evectus extra aciem equo ducem Gallorum ferociter in ipsa signa Etruscorum incursantem per latus transfixum hasta occidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 402:1)
procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et super lectum stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset verba iuraret se patris eius accusandi causa concilium plebis nunquam habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 44:1)
oneratique telis Galli, quibus aut corpora transfixa aut praegravata inhaerentibus gerebant scuta, cum cursu paene in adversum subissent, primo incerti restitere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 237:1)
ad cuius volneris sensum cum equus prioribus pedibus erectis magna vi caput quateret, excussit equitem, quem cuspide parmaque innixum attollentem se ab gravi casu Manlius ab iugulo, ita ut per costas ferrum emineret, terrae adfixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 87:2)
triarii sub vexillis considebant sinistro crure porrecto,scuta innixa umeris, hastas suberecta cuspide in terra fixas, secus quam vallo saepta inhorreret acies, tenentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 110:1)
iamque in vadum egressum eminus veruto Lucanus exsul transfigit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 350:2)
in quem insignem inter suos cientem pugnam magister equitum Romanus infesta cuspide ita permisit equum ut uno ictu exanimem equo praecipitaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 314:1)
haec dicente consule equites infestis cuspidibus circumfunduntur ac peditem in pugnam redire iubent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 519:1)
ipse Trebonio Caedicioque praedixerat, ubi se cuspidem erectam quatientem vidissent, quanta maxima vi possent concitarent equites in hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 602:2)
provolat eques atque infestis cuspidibus in medium agmen hostium ruit perrumpitque ordines quacumque impetum dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 603:3)
ferrum autem tres longum habebat pedes, ut cum armis transfigere corpus posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 82:1)
subditisque calcaribus equo per confertissimam hostium turbam impetum facit obtruncatoque prius armigero, qui se infesto venienti obviam obiecerat, consulem lancea transfixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 70:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION