라틴어 문장 검색

Cuspis Echionio primum contorta lacerto vana fuit truncoque dedit leve vulnus acerno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 33:1)
Induit ille toris a laeva parte lacertos, admissumque trahens sequitur depressaque dura cornua figit humo meque alta sternit harena.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 7:5)
His elisa iacet moles Nemeaea lacertis, hac caelum cervice tuli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 17:16)
sic illum validis iactum per inane lacertis exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem in rigidos versum silices prior edidit aetas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:6)
Tum vero maestam tota Miletida mente defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem diripuit planxitque suos furibunda lacertos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 52:1)
propositique tenax, quodcumque est, orat, ut ipsi indicet, et gremio lacrimantem tollit anili atque ita complectens infirmis membra lacertis sensimus, inquit amas!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 43:3)
et quoniam precibus temptata repugnas, vim parat, innectens ambobus colla lacertis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 31:6)
Ingemit Alcyone, lacrimas movet atque lacertos per somnum, corpusque petens amplectitur auras exclamatque "mane!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 74:1)
tum colla iugo canentia pressos exhortatus equos currum direxit in hostem concutiensque suis vibrantia tela lacertis "quisquis es, o iuvenis" dixit "solamen habeto mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 10:5)
Hunc procul ut foedo disiectum vulnere Peleus vidit, at inferias, iuvenum gratissime Crantor, accipe ait, validoque in Demoleonta lacerto fraxineam misit, mentis quoque viribus, hastam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 39:1)
Sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque Pelias hasta potest imbellibus esse lacertis, nec clipeus vasti concretus imagine mundi conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 10:6)
iamque parabantur captivis vincla lacertis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 60:15)
vidi iterum veluti tormenti viribus acta vasta Giganteo iaculantem saxa lacerto et, ne deprimeret fluctus ventusve carinam, pertimui, iam me non esse oblitus in illa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 25:9)
Quo magis illa canit, magis hoc tellure levati erigimur, saetaeque cadunt, bifidosque relinquit rima pedes, redeunt umeri et subiecta lacertis bracchia sunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 36:5)
) fluidos pendere lacertos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 21:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION