라틴어 문장 검색

multas etiam e re publica seditiones saepe esse factas, ut cum reges essent exacti, ut cum tribunicia potestas [esset] constituta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 124:5)
vim, fugam, lapidationem, crudelitatem tribuniciam in Caepionis gravi miserabilique casu in iudicium vocabas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 197:3)
ut tibi, Antoni, Mancia, cum audisset te censorem a M. Duronio de ambitu postulatum, "aliquando" inquit "tibi tuum negotium agere licebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 274:8)
ut, cum Scaurus accusaret Rutilium ambitus, cum ipse consul esset factus, ille repulsam tulisset, et in eius tabulis ostenderet litteras A. F. P. R. idque diceret esse, actum fide P. Rutili;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 280:3)
quae si in extremo breviora sunt, infringitur ille quasi verborum ambitus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 186:4)
nos autem initium prensandi facere cogitaramus eo ipso tempore quo tuum puerum cum his litteris proficisci Cincius dicebat, in campo comitiis tribuniciis a. d. xvi Kalend.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 1 2:7)
, qui magistratum insimul cum lege alia iniit, solutus est et Aelia et Fufia ut legem de ambitu ferret, quam ille bono auspicio claudus homo promulgavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 27:2)
facto senatus consulto de ambitu, de iudiciis nulla lex perlata, exagitatus senatus, alienati equites Romani.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 6:5)
ex quo intellectum est τρισαρειοπαγίτασ ambitum, comitia, interregnum, maiestatem, totam denique rem publicam flocci non facere, [debemus] patrem familias domi suae occidi nolle, neque tamen id ipsum abunde;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 15 8:3)
ardet ambitus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 15 14:2)
tribunicii candidati iurarunt se arbitrio Catonis petituros.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 15 14:15)
candidati consulares omnes rei ambitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 18 6:4)
cur ego te velim incidere in terrores tribunicios, praesertim cum sine cuiusquam reprehensione quaestoriis legatis quaestorem possis anteferre?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 18 3:3)
'de ambitu vero quid interest,' inquies, 'an de maiestate?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 11 2:4)
ambitus vero ita apertam vim habet, ut aut accusetur improbe aut defendatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 11 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION