라틴어 문장 검색

Aristogiton et Dropides et Iphicrates, inter Athenienses genere famaque longe clarissimi, Lacedaemonii Pasippus et Onomastorides cum Onomante et Callicratide, hi quoque domi nobiles.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 16:2)
Dareus, tanti modo exercitus rex, qui triumphantis magis quam dimicantis more curru sublimis inierat proelium, per loca, quae prope inmensis agminibus inpleverat, iam inania et ingenti solitudine vasta fugiebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 1:1)
Quam Chares Atheniensis nuper occupatam II milium Persarum praesidio tenebat, sed, cum obsidionem tolerare non posset, urbe tradita pactus, ut incolumi abire liceret, Imbrum petit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 27:2)
Atheniensium deinde, Rhodiorum et Chiorum legatos audit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 15:1)
Athenienses victoriam gratulabantur et, ut captivi Graecorum suis restituerentur, orabant, Rhodii et Chii de praesidio querebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 15:2)
Contra Theaetetus Atheniensis orsus est dicere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 14:1)
utrisque Platon Atheniensis praeerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 15:5)
Regnabat apud Lacedaemonios Agis, filius Archidami, qui Tarentinis opem fer ens occiderat eodem die, quo Philippus Athenienses ad Chaeroneam vicit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:2)
At Democrates Atheniensis, qui maxime Macedonum opibus semper obstiterat, desperata venia gladio se transfigit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 10:1)
Iamque Clitus etiam Parmenionem defendere audebat et Philippi de Atheniensibus victoriam Thesbarum praeferebat excidio non vino modo, sed etiam animi prava contentione provectus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 36:1)
Intererat epulis Dioxippus Atheniensis, pugil nobilis et ob eximiam virtutem virium iam et regi pernotus et gratus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 19:1)
Iampridem enim luxu et libidinibus in praeceps tractus desperataque regis venia adversus iram eius alienum subsidium circumspexerat et Athenienses, quorum cum potentiam et auctoritatem apud ceteros Graecos, tum occultum in Macedonas odium norat, sedulo coluerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 50:8)
Itaque spem suis ostendit Athenienses adventu suo cognito copiisque et pecuniis, quas adduceret, coram inspectis protinus arma consiliaque esse sociaturos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 50:9)
His cognitis rex Harpalo Atheniensibusque iuxta infestus classem parari iubet Athenas protinus petiturus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 3:1)
Soli Athenienses, non sui modo, sed etiam Graeciae vindices, colluvionem ordinum hominumque aegre ferebant non regio imperio, sed legibus moribusque patriis regi adsueti:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION