라틴어 문장 검색

dictator reciperata ex hostibus patria triumphans in urbem redit, interque iocos militares, quos inconditos iaciunt, Romulus ac parens patriae conditorque alter urbis haud vanis laudibus appellabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 526:1)
si tota urbe nullum melius ampliusve tectum fieri possit quam casa illa conditoris est nostri, non in casis ritu pastorum agrestiumque habitare est satius inter sacra penatesque nostros quam exsulatum publice ire?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 570:1)
Camillus in urbem triumphans rediit trium simul bellorum victor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 37:1)
dictator de Volscis triumphavit, invidiaeque magis triumphus quam gloriae fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 171:1)
T. Quinctius semel acie victor, binis castris hostium, novem oppidis vi captis, Praeneste in deditionem accepto Romam revertit triumphansque signum Praeneste devectum Iovis Imperatoris in Capitolium tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 309:1)
fuit enim vere vir unicus in omni fortuna, princeps pace belloque, priusquam exsulatum iret, clarior in exsilio, vel desiderio civitatis, quae capta absentis imploravit opem, vel felicitate qua restitutus in secum patriam ipsam restituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 9:1)
cum vincere cupimus, tum te duce vincere, tibi lauream insignem deferre, tecum triumphantes urbem inire, tuum sequentes currum Iovis optimi maximi templum gratantes ovantesque adire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 133:2)
castra quoque necopinato adgressus cepit et octo milibus hostium captis, ceteris aut caesis aut ex agro Romano fugatis sine auctoritate patrum populi iussu triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 175:1)
triumphatum de Tiburtibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 191:1)
eos vinctos consul ante currum triumphans egit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 285:5)
consules ambo de Samnitibus triumpharunt sequente Decio insigni cum laude donisque, cum incondito militari ioco haud minus tribuni celebre nomen quam consulum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 433:1)
Consul ex senatus consulto triumphavit, et, ne Atilius expers gloriae esset, iussi ambo consules adversus Sidicinos ducere exercitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 237:1)
dictator triumphans urbem est ingressus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 521:1)
dictator ex senatus consulto triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 565:4)
proponere sibimet ipsi ante oculos iugum hostile et ludibria victoris et voltus superbos et per armatos inermium iter, inde foedi agminis miserabilem viam per sociorum urbes, reditum in patriam ad parentes, quo saepe ipsi maioresque eorum triumphantes venissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 67:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION