라틴어 문장 검색

Cum regi Bulgarorum legati sui, quid egerint, renuntiassent, iterum eum, quem primo miserat, ad imperatorem cum litteris remisit, rogans, ut sine morarum interpositione terminorum definitio fieret vel, si hoc non placeret, suos quisque terminos sine pacis foedere tueretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 310:2)
cum quibus cum de tuendis contra Sarracenos occidentalium partium finibus esset tractatum atque dispositum, Pippinus in Aquitaniam regressus aestatem in deputato sibi loco transegit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 311:3)
Ante quorum adventum Aizo Sarracenorum auxilio fretus multa eiusdem limitis custodibus adversa intulit eosque assiduis incursionibus in tantum fatigavit, ut quidam illorum relictis, quae tueri debebant, castellis recederent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 321:3)
Contra quem imperator filium suum Pippinum Aquitaniae regem cum inmodicis Francorum copiis mittens regni sui terminos tueri praecepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 322:1)
Agnus utrumque negat se racione tuens:
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et agno 3:7)
quippe in omnibus manu faciundis imaginibus opera diutina sumitur, neque tamen similitudo aeque ut in speculis comparet;
(아풀레이우스, 변명 13:6)
cuius ego locum in illa re p., exinde ut participare curiam coepi, nequaquam degener pari, spero, honore et existimatione tueor.
(아풀레이우스, 변명 23:10)
eo uel magis sibi auxilium mariti aduersum eius desperatam auaritiam comparandum.
(아풀레이우스, 변명 75:9)
quod tamen testamentum Rufinus neque comparari neque perfici passus est pudore perditae hereditatis, quam praemium paucorum mensium, quibus socer Pontiani fuit, magno quidem pretio noctium computarat.
(아풀레이우스, 변명 95:3)
meum uero unumquodque dictum acriter examinatis, sedulo pensiculatis, ad limam et lineam certam redigitis, cum torno et coturno uero comparatis.
(아풀레이우스, 플로리다 9:6)
enim sic natura comparatum est, ut eum quem laudes etiam ames, porro quem ames etiam laudari te ab illo uelis.
(아풀레이우스, 플로리다 9:36)
"Abi ergo ac te compara, tota enim nocte tecum fortiter et ex animo proeliabor."
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:19)
"inquam Modo corollarium idoneum compara."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:22)
"utque fallaciae reliqua convenissent ceram in modum prosectarum formatam aurium ei applicant examussim nasoque ipsius similem comparant."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:84)
"Sed praeter ceteram speciosi muneris supellectilem totis utcumque patrimonii viribus immanis ursae comparabat numerum copiosum:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION