라틴어 문장 검색

Illis sic contendentibus vocata est inter eos ad iudicium vulpis.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 78:9)
Illis contendentibus de pretio hoc modo sompnusevanuit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 218:4)
et se ab his molestiis separare contendant, renuntient voluptatibus suis atque luxuriae, fugiant flammas libidinum?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 3:2)
Contendamus ad illud aeternum, ad illud divinum evolemus pennis dilectionis, et remigio charitatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:13)
Sed tu obluctare quasi bonus miles Christi Jesu, et inferiora despiciens, terrena obliviscens, ad coelestia et aeterna contende.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 4:2)
ut ea dote muniti tueantur bonitatem naturae, et malum illud includant, ne possit nocere, et quasi clausum strangulent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 2:8)
Capiti autem nostro a tergo cervix proxima, dextera laevaque brachia sunt, quae arcem imperialem tamquam fida tuentur custodia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 9:3)
ubi periculum est, viriles quaedam et fortiores disceptationes menti adhaereant, et eo se mens quasi quamdam tueatur sobolem filiorum, quo tempestatibus et gravioribus passionibus acies quaedam virilis occurrit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 4:2)
Ita et mens quando aliquid videtur incipere, ad finem usque contendat, et operis sui terminum quaerat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 3:7)
Et cum, superatis difficultatibus arduis, ad supercilia venissent fluvii Melanis, alti et verticosi, qui pro muro tuetur accolas circumfusus, augente nocte adulta terrorem, quievere paulisper, lucem opperientes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 9:2)
Proinde concepta rabie saeviore, quam desperatio incendebat et fames, amplificatis viribus, ardore incohibili in excidium urbium matris Seleuciae efferebantur, quam comes tuebatur Castricius, tresque legiones bellicis sudoribus induratae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 14:1)
Inter has ruinarum varietates, a Nisibi quam tuebatur accitus Ursicinus, cui nos obsecuturos iunxerat imperiale praeceptum, dispicere litis exitialis crimina cogebatur, abnuens et reclamans, adllatorum oblatrantibus turmis, bellicosus sane milesque semper et militum ductor, sed forensibus iurgiis longe discretus, qui metu sui discriminis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 1:1)
Haec ut regina causarum, et arbitra rerum ac disceptatrix, urnam sortium temperat, accidentium vices alternans, voluntatumque nostrarum exorsa interdum alio quam quo contendebant exitu terminans, multiplices actus permutando convolvit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 26:1)
Verum cum plerosque recentis aerumnae documenta terrerent, et intuta fore residua credens haereret Arbetio, tres simul exsiluere tribuni, Arintheus agens vicem armaturarum rectoris, et qui equestrem turmam comitum tuebatur, et Bappo ducens promotos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 10:1)
Aedesius omnino nescisse quid actum sit pertinaci infitiatione contendens, abiit innoxius, et ita finito negotio, omnes sunt absoluti quos exhiberi delatio compulit criminosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION