라틴어 문장 검색

Describam nunc ego diversas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas manus, tumentes alvos, exile femur, crura turgentia et de exesis ac putridis carnibus vermiculos bullientes?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:6)
Scio praecepisse quosdam, ne virgo Christi cum eunuchis lavet, ne cum maritis feminis, quia alii non deponant animos virorum, aliae tumentibus uteris praeferant foeditatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 11:5)
Quid aestuas?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:16)
Quid tu facies, puella sani corporis, delicata, pinguis, rubens, aestuans inter carnes, inter vina et balneas, iuxta maritas, iuxta adulescentulos?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:2)
Sordes vestium candidae mentis indicio sint, vilis tunica contemptum saeculi probet ita dumtaxat, ne animus tumeat, ne habitus sermoque dissentiat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:2)
quae cum crebris ieiuniis frangerem, mens tamen cogitationibus aestuabat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 12:2)
Ne credas laudatoribus tuis, immo inrisoribus aurem ne libenter adcommodes, qui cum te adulationibus foverint et quodam modo inpotem mentis effecerint, si subito respexeris, aut ciconiarum deprehendas post te colla curvari aut manu auriculas agitari asini aut aestuantem canis protendi linguam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:3)
Erubescit enim quamvis praeclara doctrina, quam propria reprehendit conscientia, frustraque lingua praedicat paupertatem et docet elemosynas, qui Croesi divitiis tumet vilique opertus palliolo pugnat contra tineas vestium sericarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:12)
"sed Iulius ardet, aestuo."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II45)
"me nemo ministro fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam mancus et extinctae corpus non utile dextrae, quis nunc diligitur nisi conscius et cui fervens aestuat occultis animus semperque tacendis?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III18)
"si dixeris aestuo, sudat."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III45)
", exclamat, cuius aceto, cuius conche tumes?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III117)
tecum est mihi sermo, Rubelli Blande, tumes alto Drusorum stemmate, tamquam feceris ipse aliquid propter quod nobilis esses, ut te conciperet quae sanguine fulget Iuli, non quae ventoso conducta sub aggere texit,
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII17)
aestuat infelix angusto limite mundi ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X72)
tanta in muneribus fiducia, nullus ephebum deformem saeva castravit in arce tyrannus, nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X125)

SEARCH

MENU NAVIGATION