라틴어 문장 검색

si tamen a precibus tumidos accedere fastus senseris, incepto parce referque pedem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:527)
saepe tulit iusso fallacia retia collo, saepe fera torvos cuspide fixit apros:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:148)
mitius ille perit, subita qui mergitur unda, quam sua qui tumidis brachia lassat aquis, cur ego concepi Scythicis me posse carere finibus et terra prosperiore frui?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 718)
tu quoque enim, memini, caelesti cuspide facta fovisti lacrimis vulnera nostra tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 112)
ascendit spondaque sibi propiore recumbit, et tumidum cornu durius inguen erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권219)
Palladis exemplo ponendae tempora sume cuspidis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권5)
interea crescente Remo, crescente Quirino, caelesti tumidus pondere venter erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권25)
iactatur tumidas exul Phoenissa per undas humidaque opposita lumina veste tegit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권393)
quaque metu rapitur, tunica velata recincta currit, ut auditis territa damma lupis, corniger hanc tumidis rapuisse Numicius undis creditur et stagnis occuluisse suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권431)
pro Troia, Romane, tua Venus arma ferebat, cum gemuit teneram cuspide laesa manum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권82)
nec Veneri tempus quam ver erat aptius ullum i vere nitent terrae, vere remissus ager, nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt, nunc tumido gemmas cortice palmes agit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권86)
sic posita Tritonia cuspide dixit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권422)
ut Thamyrae Demodocique caput . Sic aliquis tua membra secet , Saturnus ut illas Subsecuit partes , unde creatus erat . Nec tibi sit melior tumidis Neptunus in undis, Quam cui sunt subitae frater et uxor aves ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 13:5)
Quam puer Hypsipyles, quam qui cava primus acuta Cuspide suspecti robora fixit equi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 22:5)
dixerat, "ista decent umeros gestamina nostros, qui dare certa ferae, dare vulnera possumus hosti, qui modo pestifero tot iugera ventre prementem stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 48:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION