라틴어 문장 검색

Levibus quoque tumoribus facile subvenitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장50)
Per hanc effundendus umor est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장13)
deinde postero die rursus fistulam demittunt (quod recens vulnus paulum diductum patitur), ut, si quid umoris superest, emittatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장17)
quidam medium tumorem excidunt ad similitudinem myrtei foli, quod semper eodem modo servandum esse iam posui (2.6), et tum oras sutura iungunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장7)
Commodissimum est autem resupinato corpore experiri manu, qua parte is tumor maxime cedat, quia necesse est ea parte rupta membrana sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장8)
Deinde, si descendit omentum, numquam in scroto tumor tollitur, sive inedia fuit, sive corpus huc illucve conversum aut aliquo modo conlocatum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장24)
At si intestinum quoque descendit, tumor is sine inflammatione modo minuitur, modo increscit estque fere sine dolore et cum mollitie.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장27)
Integris vero membranis interdum eam partem umor distringit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장38)
Ac ne ei quidem umori, qui inter tunicas est, una sedes est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장41)
communia, quibus umor deprehenditur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장46)
isque mollis est, si non nimius umor subest:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장49)
Venae quoque in scroto inflantur, et, si digito pressimus, cedit umor circumfluensque id, quod non premitur, attollit et tamquam in vitro cornuve per scrotum apparet, estque, quantum in ipso est, sine dolore.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장51)
Si inter summam mediamque tunicam est, cum digitis duobus pressimus, paulatim umor inter eos . . . revertens subit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장53)
At si sub media tunica est, intentum scrotum magis se attollit, adeo ut superior coles sub tumore eo delitescat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장57)
eae vero, quae mediae imaeve tunicae insident, ut magis conditae non aeque quidem cernuntur, sed tamen etiam visui subiectae sunt, praeterquam quod et tumoris aliquid est pro venarum magnitudine ac modo, et id prementi magis renititur ac per ipsos venarum toros inaequale est et, qua parte id est, testiculus magis iusto dependet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장63)

SEARCH

MENU NAVIGATION