라틴어 문장 검색

undique manant sanguine permixti latices et Bacchus in altos crateras paterasque redit, ferus occupat Actor implicitum fratri Thamyrin, Tagus haurit Echetli terga coronati, Danaus caput amputat Hebri:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권132)
atque inde egrediens ad terram, numquam ipsa uestimenta uda atque algida deponere curabat, donec ex suo corpore calefierent et siccarentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 5:5)
montes ingentis altitudinis spem faciebant, eo magis quia nullos apertos emergerent rivos, occultos contineri latices, quorum venae in mare permanantes undae miscerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 409:1)
Igitur dissimilibus et disparibus rebus correptis et in udam potestatem conlatis, calida umoris ieiunitas aqua repente satiata latenti calore confervescit et vehementer efficit ea coire celeriterque communibus corporibus unam soliditatis percipere virtutem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장12)
colores autem, udo tectorio cum diligenter sunt inducti, ideo non remittunt sed sunt perpetuo permanentes, quod calx, in fornacibus excocto liquore facta raritatibus evanida, ieiunitate coacta corripit in se quae res forte contigerunt, mixtionibusque ex aliis potestatibus conlatis seminibus seu principiis una solidescendo, [in quibuscumque membris est formata] cum fit arida, redigitur, uti sui generis proprias videatur habere qualitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장26)
non enim vox uda est, sed per udam arteriarum labitur viam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5333)
venenum enim udum dixit, quod est de udo corpore;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3542)
vdae vocis iter hoc est 'udum iter vocis';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5332)
huc venit incinctus tunica mercator et urna purus suffita, quam ferat, haurit aquam, uda fit hinc laurus, lauro sparguntur ab uda omnia, quae dominos sunt habitura novos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권417)
Laticemque lyaeum latex proprie aqua est fontium ab eo quod intra terrae venas lateat, sed et vinum latet intra uvam, unde nunc dixit laticem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6863)

SEARCH

MENU NAVIGATION