라틴어 문장 검색

Sed tamen sine unguento, sine coronis, et illum hostis saevis- simus multis solaciis, ut cibum caperet, hortatus est, non ut pocula ingentia super caput posito custode siccaret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 183:5)
voluptatem latitantem saepius ac tenebras captantem circa balinea ac sudatoria ac loca aedilem metuentia, mollem, enervem, mero atque unguento madentem, pallidam aut fucatam et medicamentis pollinctam.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 34:5)
Madent unguento cani et commessator senex nulli nimis luxuriosus, sed parum sanus uidetur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, pater et filius luxuriosi.22)
perfusus unguento intrauit cubiculum, in quo tyrannum non esse diligenter agnouerat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.16)
nitet fluente madidus unguento comam gravisque vino;
(세네카, Thyestes 796:1)
nequiquam perfusa meis unguenta capillis, ibat et expenso planta morata gradu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 42)
illis munus erat decussa Cydonia ramo, et dare puniceis plena canistra rubis, nunc violas tondere manu, nunc mixta referre lilia vimineos lucida per calathos, et portare suis vestitas frondibus uvas aut variam plumae versicoloris avem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1314)
afferet haec unguenta mihi sertisque sepulcrum ornabit custos ad mea busta sedens.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1615)
uirginis in palmis ipsa canistra tremunt.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 86)
cumque pransuro Sardanapallicum in morem panis daretur e Leontina segete confectus, insuper dapes cultae ferculis cultioribus apponerentur, spumarent Falerno gemmae capaces inque crystallis calerent unguenta glacialibus, huc 2 suffita cinnamo ac ture cenatio spargeret peregrinos naribus odores et madescentes nardo capillos circumfusa florum serta siccarent, coepit supra tergum sic recumbentis repente vibrari mucro destrictus e lacunaribus, qui videbatur in iugulum purpurati iam iamque ruiturus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 7:1)
nunc nimius lateri non evitantis inhaeret, nunc levibus sertis, lapsis nunc sponte canistris, nunc thyrso parcente ferit, modo dulcia notae fila lyrae tenuesque modos et carmina monstrat Chironis ducitque manum digitosque sonanti infringit citharae, nunc occupat ora canentis et ligat amplexus et mille per oscula laudat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권237)
his labor inserto torrere exsanguia ferro viscera caesarum pecudum, his cumulare canistris perdomitam saxo Cererem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권181)
sparsis subito correpta canistris silvestris regina chori decurrit in aequum vertice ab Ogygio trifidamque huc tristis et illuc lumine sanguineo pinum disiectat et ardens erectam attonitis implet clamoribus urbem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권169)
Illius et nitido stillent unguenta capillo, Et capite et collo mollia serta gerat.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 719)
Hanc pura cum veste sequar myrtoque canistra Vincta geram, myrto vinctus et ipse caput.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1016)

SEARCH

MENU NAVIGATION