라틴어 문장 검색

Ne tamen ad Stygias famulus descenderet umbras, Ureret inplicitum cum scelerata lues, Cavimus et domini ius omne remisimus aegro:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CI3)
Cum tibi vernarent dubia lanugine malae, Lambebat medios inproba lingua viros.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXI1)
Circumlata diu mensis scribilita secundis Urebat nimio saeva calore manus;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XVII1)
Haec debet medios lambere lingua viros.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXI2)
At ipse retro flexus ad pedum turbam Inter catellas anserum exta lambentis Partitur apri glandulas palaestritis Et concubino turturum natis donat;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII7)
Sacris piscibus hae natantur undae, Qui norunt dominum manumque lambunt Illam, qua nihil est in orbe maius.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXX2)
Ponetur digitis tenendus ustis Nigra coliculus virens patella, Algentem modo qui reliquit hortum, Et pultem niveam premens botellus, Et pallens faba cum rubente lardo.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII3)
Sit placidus licet et lambat digitosque manusque, Si dolor et bilis, si iusta coegerit ira, Ursus erit:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV8)
Edere lascivos ad Baetica crusmata gestus Et Gaditanis ludere docta modis, Tendere quae tremulum Pelian Hecubaeque maritum Posset ad Hectoreos sollicitare rogos, Urit et excruciat dominum Telethusa priorem:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXI1)
Excidit attonito pinguis Galatea poetae Thestylis et rubras messibus usta genas;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LV8)
Invida purpureos urat ne bruma racemos Et gelidum Bacchi munera frigus edat, Condita perspicua vivit vindemia gemma, Et tegitur felix nec tamen uva latet:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVIII2)
Ad nocturna iaces fastosae limina moechae, Et madet, heu, lacrimis ianua surda tuis, Urere nec miserum cessant suspiria pectus.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XIV2)
Lambere quae turpes prohibet tua prandia muscas, Alitis eximiae cauda superba fuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXVII Muscarium pavoninum1)
Nos Satyri, nos Bacchus amat, nos ebria tigris, Perfusos domini lambere docta pedes.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CVII Calathi1)
Ussit amatorem Nemesis lasciva Tibullum, In tota iuvit quem nihil esse domo.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXCIII Tibullus1)

SEARCH

MENU NAVIGATION