라틴어 문장 검색

nam quaedam sunt imitabilia, quibus aut infirmitas naturae non sufficiat aut diversitas repugnet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 152:2)
nam illa multiplici personarum, causarum, temporum, locorum, dictorum, factorum diversitate facile delitescet infirmitas, tot se undique rebus, ex quibus aliquam apprehendas, offerentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 211:2)
ex hac ingeniorum diversitate nata dubitatio est, ad verbum sit ediscendum dicturis, an vim modo rerum atque ordinem complecti satis sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 139:3)
ut in tanta per omnes gentes nationesque linguae diversitate hic mihi omnium hominum sermo videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 234:3)
femur ferire, quod Athenis primus fecisse creditur Cleon, et usitatum est et decet et excitat . idque in Calidio Cicero desiderat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 270:1)
Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriae est, ita usitatas et non magno parabiles fugere dementiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 5:1)
vitium est haec diversitas et signum vacillantis animi ac nondum habentis tenorem suum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 3:4)
Nam si malitia miseros facit, virtus beatos, gratum autem esse virtus est, rem usitatam reddidisti, inaestimabilem consecutus es, conscientiam grati, quae nisi in animum divinum fortunatumque non pervenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 21:3)
In tanta iudiciorum diversitate referendam bene merentibus gratiam omnes tibi uno, quod aiunt, ore adfirmabunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 31:4)
Non cadit autem in sapientem haec diversitas mentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 17:1)
Quidam contra, dum nihil nisi tritum et usitatum volunt, in sordes incidunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 13:5)
Utar ergo illo non tantum tamquam recepto, sed tamquam usitato.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 4:6)
Cum aliquem huius videremus constantiae, quidni subiret nos species non usitatae indolis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 19:1)
Fac, quod medici solent, qui, ubi usitata remedia non procedunt, temptant contraria.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 56:3)
Quaeramus ergo, quid optimum factu sit, non quid usitatissimum, et quid nos in possessione felicitatis aeternae constituat, non quid vulgo, veritatis pessimo interpreti, probatum sit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION