라틴어 문장 검색

Amicitia enim spiritalis quam veram dicimus, non utilitatis cuiusque mundialis intuitu, non qualibet extra nascente causa, sed ex propriae naturae dignitate, et humani pectoris sensu desideratur;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:22)
nec esset in rebus humanis superior vel inferior, quod est amicitiae proprium.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:30)
non enim requiescit spiritus meus donec conspectis omnibus et quid illi disputationi desit advertens, ea quae mihi vel mens propria, vel inspiratio occulta suggesserit esse quaerenda, ad tuae paternitatis examen proferam, aut reprobanda, aut admittenda, aut exponenda.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:28)
nisi quod unusquisque propriam levius quam amici portat iniuriam.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:9)
Et hoc ipsum caritatis quoque proprium est.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:40)
Hoc osculum non inconvenienter osculum dixerim Christi, quod ipse tamen porrigit non ore proprio sed alieno;
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:15)
Multi enim sicut in propriis laudibus, ita in aliorum vituperationibus delectantur.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:3)
virtutem in propria sua sede complectens, caetera omnia quasi extra eum posita, nec multum probans si adsint, nec si absint requirens.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:5)
ac per hoc sicut unusquisque de propria, sic et de alterius felicitate laetetur;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:5)
Igitur sicut monere et moneri proprie amicitiae est;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:42)
Quoniam igitur in hoc opere resultat grammatice syntaseos regula, dialetice lexeos maxima, oratorie reseos communis sententia, arismetice matheseos paradoxa, musice melos, anxioma geometrie, gramatis theorema, astronomice ebdomadis excellentia, theophanie celestis emblema, infruniti homines in hoc opus sensus proprios non impingant, qui ultra metas sensuum rationis non excedant curriculum, qui iuxta imaginationis sompnia aut recordantur uisa, aut figmentorum artifices commentantur incognita;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 2:1)
Vt sibi iuncta magis Nature dona resultent, Vt proprium donet donis mixtura fauorem, Solers Nature studium, que singula sparsim Munera cuntulerat aliis, cuncludit in unum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 2:1)
Dum lumen proprium terre cucedit ad horam, Jam noua miratur tellus uestigia ferre, Gaudet honus, sed uis honeris pensatur honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 4:4)
Hec superum soboles gressus maturat in arcem Nature proprioque domum chorus afflat honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 8:4)
Exuit ingenitas feces argenteus humor, Ad puri remeans elementi iura, nitore Fulgurat in proprio, peregrina fece solutus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION