라틴어 문장 검색

Sedato tandem hoc belli turbine, videns dux et primi exercitus quod urbs armis et assultu foret insuperabilis, in castra ab assultu sunt relati, communi consilio usi, quia nisi ingeniis machinae et mangenarum urbs acquiratur, nunquam aliqua vi armorum possit superari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 4:1)
cujus in medium per noctem rivulus congregatus adunatur, de quo in die cives utuntur et animalia adaquantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 12:9)
Hujus quippe cisternae regiae aqua in omni obsidione urbis ad mensuram civibus indigentibus et militibus dari solebat ad [0548D] aquandos equos, greges et universa jumenta, et ad omnes usus necessarios.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 44:4)
Verum patriarcha Dagobertus videns se officio suo privari, quo eo die universi patriarchae, sui antecessores in eodem monte Olivarum solito more utebantur, chrisma et oleum consecrantes, humilis et supplex cum lacrymis regem conveniens, instare coepit, ne hac die tam leviter ac viliter ab officio suo expelleretur, et sic in ore omnium peregrinorum haberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 99:3)
Et hac de causa, quia placet universis fidelibus, rogamus te, quatenus concedas ei, ut hoc tempore officio suo episcopali utatur, chrisma et oleum ipse sanctificet, peregrinis de [0596B] longinquis regionibus huc profectis indulgentiam et reconciliationem ipse faciat juxta ritum S. Hierosolymitanae Ecclesiae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 101:6)
Patriarcha regis audita petitione, induciis per noctem susceptis, in crastino [0599D] reversus ducentas marcas argenti se ad usus fratrum inibi Deo famulantium, habuisse et non amplius, profitetur, et easdem benigne in ejus mandato distribuere concessit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 117:4)
hac tamen rata et firma conditione, ut quique sua lege [0644B] et professione utentes, amicitiam et foedus integre servarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:8)
- Rex cum magno gaudio peregrinos suscipiens, cum suis consulit, qualiter eorum auxilio contra Sarracenos utatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 3:2)
- Rex suorum usus consilio, ad obsidendam Sidonem Anglos in Japhet jubet exspectare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 5:2)
sed victoria, Deo opitulante, a suis civibus anticipata, optata requie illic cum suis usus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 62:11)
Cum haec negotia inter regem et patriarcham agerentur, isto negante pecuniam, illo autem pecuniam aut milites requirente, quidam Christianus, legatus Rotgeri fratris Boemundi, profectus de Apulia, coram rege astitit, qui talentum auri mille byzantiorum ante paucos dies patriarchae se attulisse contestatus est in audientia totius Ecclesiae, ut illud pro [0678B] peccatis suis, et pro requie animae ipsius suorumque, et aequa et fideli portione inita divideret, unum videlicet in oblatione Dominici sepulcri ad usus fratrum, Deo inibi famulantium;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 118:1)
Rara datur longo prudentia temporis usu.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 6:12)
"Auribus frequentium utere quam lingua."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 17:8)
Inde eciam Tullius dixit, Videndum est ut ea libertate utamur que prosit amicis, neminem noceat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 54:16)
Et ita predictis rationibus non est multum utendum nec morandum cum huiusmodipotentibus, et maxime cum regibus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 40:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION