라틴어 문장 검색

Speciem Saturnia vaccae, quamquam invita, probat, nec non et cuius et unde quove sit armento, veri quasi nescia quaerit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 61:6)
Nam fuit haec quondam niveis argentea pennis ales ut aequaret totas sine labe columbas nec servaturis vigili Capitolia voce cederet anseribus nec amanti flumina cycno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 45:3)
neu gratia facto nulla rependatur, nitidam cape praemia vaccam" - et dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 57:8)
Mactatur vacca Minervae, alipedi vitulus, taurus tibi, summe deorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 74:2)
Delius in corvo, proles Semeleia capro, fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca, pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:18)
Illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur, utque columba suo madefactis sanguine plumis horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:5)
Transit et antiquae Cartheia moenia Ceae, qua pater Alcidamas placidam de corpore natae miraturus erat nasci potuisse columbam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 29:1)
Tamen illa secuta est spem Veneris, tamen illa dolis et imagine vaccae passa bovem est, et erat, qui deciperetur adulter!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:14)
illius virtus reges gentesque subegit, quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 37:5)
Dumque vigil Phrygios servat custodia muros et vigil Argolicas servat custodia fossas, festa dies aderat, qua Cygni victor Achilles Pallada mactatae placabat sanguine vaccae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 19:2)
pennas sumpsere tuaeque coniugis in volucres, niveas abiere columbas."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 60:19)
Nec tibi deliciae faciles vulgataque tantum munera contingent, dammae leporesque caperque parve columbarum demptusve cacumine nidus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:19)
Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam) surgit et ut taurus vacca furibundus adempta, stare nequit silvaque et notis saltibus errat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 75:1)
gaudet gratesque agit illa parenti, perque leves auras iunctis invecta columbis litus adit Laurens, ubi tectus harundine serpit in freta flumineis vicina Numicius undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 70:2)
Iunonis volucrem, quae cauda sidera portat, armigerumque Iovis Cythereiadasque columbas et genus omne avium mediis e partibus ovi, ni sciret fieri, quis nasci posse putaret?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION