라틴어 문장 검색

Adulescentulus tamen ac propemodum puer tanto animo tulit illam familiae suae super ipsum Pauli triumphum concidentis subitam vastitatem, quanto debuit ferre vir in hoc natus, ne urbi Romanae aut Scipio deesset aut Carthago superesset.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 86:2)
Miraberis conlecta nubila et cadentis aquas et obliqua fulmina et caeli fragorem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 102:3)
Inter micantis ubique gladios et militarem in rapina tumultum, inter flammas et sanguinem stragemque impulsae civitatis, inter fragorem templorum super deos suos cadentium uni homini pax fuit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 28:1)
" Illud," inquit, "scrutor, quod ultra mundum iacet, utrumne profunda vastitas sit an et hoc ipsum terminis suis cludatur ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 30:2)
Mero se licet sopiat et aquarum fragoribus avocet et mille voluptatibus mentem anxiam fallat, tam vigilabit in pluma quam ille in cruce ;
(세네카, De Providentia, book 1 31:2)
" Nimis diu a plausu et fragore aures vacaverunt, iuvat iam et humano sanguine frui :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 32:7)
saepe a latere ruentis aedificii fragor sonuit;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 103:4)
Quomodo conspectum mortis, quomodo dolores feret, quomodo mundi fragores et tantum acerrimorum hostium, a tam molli adversario victus ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 53:4)
haut equidem horrui, cum pace rupta bellicus muros fragor circumsonaret, pertuli intrepide omnia:
(세네카, Hercules Furens 6:13)
[infernus imo sonuit e fundo fragor] audimur!
(세네카, Hercules Furens 8:6)
sterilis profundi vastitas squalet soli et foeda tellus torpet aeterno situ.
(세네카, Hercules Furens 10:24)
sibilat totos minax serpens per armos, vocis horrendae fragor per ora missus terna felices quoque exterret umbras, solvit a laeva feros tunc ipse rictus et Cleonaeum caput opponit ac se tegmine ingenti tegit, victrice magnum dextera robur gerens.
(세네카, Hercules Furens 12:20)
nos non flamma rapax, non fragor obruit:
(세네카, Hercules Oetaeus 2:7)
Illius stetit ad modos torrentis rapidi fragor, oblitusque sequi fugam amisit liquor impetum;
(세네카, Hercules Oetaeus 16:2)
Sed quis non modicus fragor aures attonitas movet?
(세네카, Hercules Oetaeus 16:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION