라틴어 문장 검색

ista dei vox est, deus est in pectore nostro, haec duce praedico vaticinorque deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 450)
Pastor ut Aetnaeus , cui casus ante futuros Telemus Eurymides vaticinatus erat :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 13:3)
Festum celebrare sacerdos inmunesque operum famulas dominasque suorum pectora pelle tegi, crinales solvere vittas, serta coma, manibus frondentes sumere thyrsos iusserat, et saevam laesi fore numinis iram vaticinatus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:2)
Nam sata Tiresia venturi praescia Manto per medias fuerat divino concita motu vaticinata vias:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 16:7)
Nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno, quae tibi factorum poenas instare tuorum vaticinor moriens, nostri solacia leti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 79:4)
Ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris, parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 17:5)
haec ego vaticinor, quia sum deceptus ab illo, laturum misero quem mihi rebar opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 83)
neve peregrinis tantum defendar ab armis, et Romanus habet multa iocosa liber, utque suo Martem cecinit gravis Ennius ore - Ennius ingenio maximus, arte rudis - explicat ut causas rapidi Lucretius ignis, casurumque triplex vaticinatur opus, sic sua lascivo cantata est saepe Catullo femina, cui falsum Lesbia nomen erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1195)
Venusto hoc in cantico nos ille monebat nostram communem domum esse quoque sororem, quacum exsistentiam communicamus, atque veluti pulchram matrem in complexum nos recipere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 3:2)
nostras amicas, nostros concubinos vident, omne convivium obscenis canticis strepit, pudenda dictu spectantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 75:1)
non tamen in canticum dissoluta nec plasmate (ut a plerisque fit) effeminata;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 304:4)
nisi forte in carminibus tantum et in canticis exigitur structura quaedam et inoffensa copulatio vocum, in agendo supervacua est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 354:1)
nam nec ego consumi studentem in his artibus volo, nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat, non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 415:1)
incipit esse quodammodo παρωͺδή, quod nomen ductum a canticis ad aliorum similitudinem modulatis abusive etiam in versificationis ac sermonum imitatione servatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 82:3)
mala vel imbecilla et inhibet multa, ut insurgere et exclamare, et aliqua cogit, ut intermittere et deflectere et rasas faces ac latus fatigatum deformi cantico reficere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 160:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION