라틴어 문장 검색

commeatus a senatu peti solitos benefici sui fecit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 23장 2:4)
captus autem modulatis Alexandrinorum laudationibus, qui de nouo commeatu Neapolim confluxerant, plures Alexandria euocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 3:1)
Senecam praeceptorem ad necem compulit, quamuis saepe commeatum petenti bonisque cedenti persancte iurasset suspectum se frustra periturumque potius quam nociturum ei.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 5:2)
In praeparanda expeditione primam curam habuit deligendi uehicula portandis scaenicis organis concubinasque, quas secum educeret, tondendi ad uirilem modum et securibus peltisque Amazonicis instruendi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 44장 1:1)
pari seueritate interdixit commeatus peti.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 6장 3:1)
atque ex eo tempore prope ad medium Neronis principatum in secessu plurimum uixit, ne ad gestandum quidem umquam iter ingressus quam ut secum uehiculo proximo decies sestertium in auro efferret, donec in oppido Fundis moranti Hispania Tarraconensis oblata est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 8장 1:2)
Vehiculum, quo Gordium, Midae patrem, vectum esse constabat, aspexit cultu haud sane a vilioribus vulgatisque usu abhorrens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 15:2)
Haud procul erant vehicula decem multo auro argentoque caelata.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 14:1)
Et castris locus et exercitui commeatus suppetebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 31:1)
Iacebant totis campis opes regiae, illa pecunia stipendio ingenti militum praeparata, ille cultus tot nobilium virorum, tot inlustrium feminarum, aurea vasa, aurei freni, tabernacula regali magnificentia ornata, vehicula quoque a suis destituta ingentis opulentiae plena, facies etiam praedantibus tristis, si qua res avaritiam moraretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 11:2)
Coronam igitur auream donum legati adferebant commeatusque large et hospitaliter ex oppido advexerant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 3:2)
ipsi autem commeatus alii terra, alii Tigri amne subvehebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 9:4)
Hic commeatuum sarcinarumque maiore parte deposita Lycum amnem ponte iunxit et per dies quinque sicut ante Euphraten traiecit exercitum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 10:2)
itaque ad satietatem quoque copia commeatuum instructus quadriduo in eodem loco substitit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 18:2)
"equos, arma distribui, commeatus ne tantae multitudini deessent, providi, locum, in quo acies explicari posset, elegi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION